Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)
VI. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. In maximis occupationibus variisque acerbitatibus solatium Nobis non mediocre semper afferre consuevit summa et constans Episcoporum cum Apostolica Sede coniunctio. Qua laude abundare vos, Venerabiles Fratres, et antea cognoveramus, et hoc postremo tempore idem agnovimus ; quo tempore communes litteras vestras, ad populum pro potestate datas, Nostris subjiciendas oculis curavistis, num responderent iudicio Nostro exquisituri. Sapientes illae visae sunt et graves. Vos videlicet a Spiritu Sancto positi Episcopi regere suam quisque partem Ecclesiae Dei, nostis optime omnium quid postulet populorum vestrorum salus atque id, quod facto opus est, tempestive sua detis et prudenter. Nimis est cognita pernicies, quae partim premit, partim impendet, ex opinionibus iis fallacissimis, quarum universum genus designari „Catholicismi Liberalis“ apellatione solet. Magnitudinem discriminis quod in catholicum nomen apud Anglos hoc tempore intenditur, nequaquam augetis dicendo, sed cuius modi est exprimitis ; itemque in documentis praeceptisque Ecclesiae defixa, nihil ultra veritatem vestra excurrit oratio. Quod enim docendo, quod monendo complexi estis, id est omne a Decessoribus Nostris saepe tractatum, a Patribus Concilii Vaticani distincte traditum, a Nobismetipsis non semel vel sermone illustratum, vel litteris. Saluberrimum consilium, caveri a „Rationalismo“ iussisse, qui callide versuteque grassatur, nec venenum est ullum tidei divinae nocentius. Similique ratione quid rectius, quam quod praeceptum a vobis est de obsequio Episcopis debito ? Siquidem episcopali subesse ac parere potestati nullo modo optio est, sed plane officium idemque praecipuum, constitutae divinitus Ecclesiae fundamentum. Itaque hisce vos de rebus et laudamus magnopere et probamus. Quae autem commemoratis dolenter mala, et recte sentientibus ad praecavendum ostenditis, ex eo fere, ut prima ab origine, nascuntur quod mundani plus nimio valuere spiritus refugientibus animis Christianam consuetudinem patiendi, atque ad molliora defluentibus. Atqui conservare fidem inviolate et pro Christi causa propugnare nisi magna et invicta a difficultatibus constantia, nemo homo potest. Dent igitur studiosius operam colendis animis, quotquot catholicum profitentur nomen ; fidei grande munus prudentiae vigilantiaeque armis tueantur: elaborent vehementius in Christianarum cultu atque exercitatione virtutum, potissimumqr.e caritati, abnegationi, humilitati, rerumque caducarum contemptioni assuescant. 1736. sz. SSmus Dnus N. Leo PP. XIII. Catholicismi liberalis et Rationalismi fallacias damnat.