Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

2 1737. sz. Exstensio Officii et Misene S. Ioannis de la Salle Confessoris ad universam Ecclesiam. 1738. sz. Dubia circa Litanias et preces post Missam. Adhortati sumus alias, comprecari Deum omnipotentem insisterent, ut ad religionem avitam universum Anglorum genus restituat: vim autem impetrandi per mores probos, per innocentiam vitae quaeri diximus oportere, iterum hodie monemus ac rogamus idem. Atque huius rei caussa propagari frequentarique piam Sodalitatem valde cupimus, titulo „Mariae Matris Perdolentis“ auctoritate Nostra institutam. Ita nempe catholicos singulos convenit pro salute aliena contendere, ut studeant insimul suae, ad sanctitatem ipsimet omni ope connixi. „Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. (Matth. V., 16.)“ Ad extremum sancta sit apud nostros observantia Romani Pontificatus ; ac si qui ex adversariis auctoritatem eius aut elevare dictis, aut in suspicionem adducere nitantur, eos refellant non pavidi, Venerabilis Bedae Ecclesiae doctoris obiecta sententia; Sed ideo beatus Petrus, qui Christum vera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligerent, quia quicumque ab unitate fidei, vel societate illius semetipsos segre­gent, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possint regni coelestis ingredi. (Horn, lib. 16.) Divinorum munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae paternae testem vobis, Venerabiles Fratres populoque vestro Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Pétrum, die 11. februarii 1901. anno Pon­tificatus Nostri vicesimo tertio. URBIS ET ORBIS. Ad humillimas preces Rev. Ft*. Robustiani, Procuratoris Generalis et Postula­­toris Congregationis Fratrum Scholarum Christianarum, ab infrascripto Cardinali Sacro Consilio legitimis Ritibus cognoscendis ac tuendis Praefecto relatas, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII, ex ipsius Sacrae Congregationis consulto, benigne concedere dignatus est, ut festum S. Ioannis Baptistae de La Salle Conf., cum Officio et Missa de Communi Conf. non Pont., exceptis Oratione et Lectionibus secundi ac tertii Nocturni propriis, sub ritu duplici minori, die decimaquinta Maii, post annum 1902, ab universa Ecclesia quotannis recolatur ; mandavitque ut Kalendario Universali ac novis editionibus Breviarii et Missalis Romani eiusmodi festum cum supradicto Officio ac Missa (de eodem Communi Os iusti praeter Orationem et Evangelium) in­scribatur, nec non elogium, prout huic praeiacet Decreto, Martyrologio Romano inseratur. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 10 Februarii 1901. L. f S. D. Card. FERRATA, Pfaef. D. PANICI, Archiep. Laodicen. S. R. C. Secret BRUNEN. R.mus D.nus Franciscus Salesius Bauer, Episcopus Brunensis, a Sacrorum Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutionem humiliter expostulavit; nimirum : I. Utrum Litaniae Lauretanae post tertium Agnus Dei rite ac recte absolvi possint, addito statim versiculo, responsorio et oratione, vel inserto prius Christe, audi nos etc. prouti fit in Litaniis Sanctorum, cum Pater et Ave vel uno alterove ? II. Oratio ad S. Ioseph, in mense Octobri ponenda est inter Rosarium et Litanias, an post Litanias rite absolutas ?

Next

/
Thumbnails
Contents