Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)
— 2 — OREMUS. Clementissime Deus, qui ad peccatorum salutem et miserorum perfugium Cor Filii tui Iesu Christi caritate et misericordia plenum et Cor Beatae Mariae Virginis eidem simillimum esse voluisti, hoc scapulare in honorem et memoriam eorundem Sacrorum Cordium gestandum benefdicere digneris, ut hic famulus indutus meritis et intercessione ipsius Deiparae Virginis secundum Cor iesu inveniri mereatur. Per eundem Christum Dominum Nostrum. Amen. Postea Sacerdos Scapulare aspergit aqua benedicta illudque imponit, dicens : Accipe, Frater, Scapulare Sacrorum Cordium Iesu et Mariae : ut sub eius protectione et custodia, utriusque Sacratissimi Cordis virtutes recolendo et imitando resurrectionis gloriae dignus efficiaris. Per eundem Christum Dominum Nostrum.1) Amen. Deinde una vice cum. adscript» dicat sive latino sive vernaculo idiomate sequentes preces iaculatorias : Cor Iesu Sacratissimum, miserere nobis. Cor Mariae immaculatum, ora pro nobis. DECRETUM. Quum postremo hoc tempore per acta Sacrorum Rituum Congregationis, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII ad cultum ac pietatem erga Divinum Cor Iesu atque purissimum Cor Deiparae Virginis Christifidelium animos magis magisque excitare atque inflammare studuerit, Rmus Dims Ioannes Ludovicus Robert, Massiliensis Episcopus tempus opportunum atque utile advenisse censuit. ad ipsum Beatissimum Patrem accedendi enixeque rogandi, tum suo tum Antistitae ac filiorum Cordis Iesu nomine, ut scapulare eiusdem Sacri Cordis Iesu in agonia facti necnon Amantissimi Cordis Mariae perdolentis speciali ritu et formula benedicendum atque imponendum adprobare dignaretur. Hoc autem scapulare ex privata fidelium devotione iamdiu adhibitum, constat ex duabus de more partibus laneis albi coloris per chordulam seu vittam coniunctis, quarum una praefert emblemata duorum cordium Iesu nempe iis insignibus ornati quibus repraesentari solet, et Immaculatae Matris Mariae gladio perforati, subiectis utrique instrumentis Dominicae Passionis ; altera vero pars exhibet sanctam crucem ex panno rubri coloris. Sanctitas porro Sua, exquisita Sacrorum Rituum Congregationis sententia, supradescriptum scapulare una cum proprio ritu ac formula benedictionis et impositionis adhibendis ab iis tantum Sacerdotibus, quibus ab Apostolica Sede facultas facta fuerit, adprobare dignata est. Contrariis non obstandibus quibucunque. Die 4 Aprilis 1900. Cai. Card. Aloisi-Masella, Pro-Datarius. S. R. C. Pro-Praefectus. L. f S. D. Panici, S. R. C. Secr. 1. 1533. sz. Dubia circa religiosos saecularisatos relate ad beneficia eecles. obtinenda. Episcopus N. litteris diei 14 Januarii 1899 tria dubia proposuit s. Congregation super Disciplina Regulari : 1. An religiosi perpetuo saecularisati „simplici Rescripto Saecularisationis perpetuae“ auctoritatem habeant accipiendi, ac retinendi beneficia ecclesiastica, sive residentialia, vel etiam cum animarum cura sine Apostolicae Sedis habilitatione ? l) Cf. Not. pag. 69.