Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

3 — 2. An institu iones parochorum et canonicorum, ex-Religiosis tantum saecula­­risalis perpetuo, neque ad beneficia habilitatis sint invalidae, quamvis bona fide peractae ? 3. An demum valeant ipsi in possessione beneficiorum manere veluli legi­timi possessores? Et s. Congregatio hisce mature perpensis die 31 Ianuarii 1899 reposuit : Ad primum — Negative. Ad secundum — Investituras, de quibus in casu, esse nullas in radice. Ad tertium — Negative, et recurrant ad S. Sedem pro sanatione, revalidatione, habilitatione et facultate. II. Episcopus N. suis litteris 3 Februarii 1896 ad s. Congregationem dubium proposuit : „Utrum parochus M. perpetuo saecularisatus et legitime in Curam animarum institutus posset facere suos fructus beneficii parochialis ; et in quanam ratione ?“ Cui s. Congr. die 21 Febr. 1899 reposuit: Affirmative ad primam partem, — ad 2.am. Pro sui congrua sustentatione tantum. E S. R. ET UNIV. INQUISITIONE. Per responsum S. Congregationis datum Episcopo Bituntino die 2. Januarii 1534. sz. 1669. (quod Decretum juxta responsum a S. Officio die 21. Dec. 1895. Episcopis De modo re- Borussiae datum adhuc viget) declaratum est: posse Episcopos auctoritate ordinaria clpIendl ab' lurationem haereticos sponte comparentes in exteriore foro absolvere „post abiurationem iuridice haereticorum factam.“ Diversae ultimis annis erant in hisce regionibus opiniones de huiusce clausulae vigore. Nam alii opinabantur praedictam Episcoporum ordinariam facultatem tunc tantum executioni posse mandari, quando modo iudiciali Episcopus procedit; sic ex. gr. unus ex Germaniae Ordinariis, vir in iure canonico peritissimus, litteris ad hanc Curiam missis sententiam suam esse exposuit, quod episcopus hac ordinaria facultate uti volens haereticum inducere ad abiurationem coram Notario et duobus testibus pronuntiandam. Quae opinio habet aliquod fundamentum in citato S. Officii Decreto, quippe quod poscit praecedere absolutioni abiurationem iuridicae factam. Sed eiusmodi iudicialis aut juridica abiuratio nusquam in Germania in usu est. In regionibus acatholicis, ubi conversiones ad fidem saepius fiunt, nulla est copia Notariorum catholicorum. Accedit quod valde consultum est ut haereticis conversis modus abiurandi facilis et commodus reddatur et ut conversiones nullum strepitum vel admirationem excitent, quod fieret, si iudiciales aut iuridicae formae adhiberentur. Hinc ubique locorum usus est, ut abiuratio erroris et fidei catholicae professio perficiatur coram parocho et uno teste, vel, si necessitas ita expostulat, coram solo parocho, sed semper ita, ut abiuratio in exteriori foro compareat et probari valeat. Idcirco abiuratio non tam actus judicialis aut iuridicus, sed magis actus pastoralis officii censeri debet, sed semper validus etiam pro exteriori foro. Quae cum ita sint, subscriptus Episcopus N. N., ut sensus citati Decreti non ansam praebeat dubiis, a Sacra Inquisitionis Congregatione humillime petit, ut declaretur.

Next

/
Thumbnails
Contents