Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)
7 non semel Nobis, homines e clero allocutis, visum est affirmare. Saepius autem per litteras ad Episcopos aliosve sacri ordinis viros, etiam, proximis annis,1) datas, hanc ipsam amantem populi providentiam collaudavimus, propriamque esse diximus utriusque ordinis clericorum. Qui tamen in eius officiis explendis caute admodum prudenterque faciant, ad similitudinem hominum sanctorum. Franciscus ille pauper et humilis, ille calamitosorum pater Vincentius a Pauio, alii in omni Ecclesiae memoria complures, assiduas curas in populum sic temperare consueverunt, ut non plus aequo distenti neque immemores sui, contentione pari suum ipsi animum ad perfectionem virtutis omnis excolerent. — Unum hic libet paulo expressius subiicere, in quo non modo sacrorum administri, sed etiam quotquot sunt popularis causae studiosi, optime de ipsa, nec difficili opera, mereantur. Nempe, si pariter studeant per opportunitatem haec praecipue in plebis anima fraterno alloquio inculcare. Quae sunt: a seditione, a seditiosis usquequaque caveant; aliena cuiusvis iura habeant inviolata; iustam dominis observantiam atque operam volentes exhibeant; domesticae vitae ne fastidiant consuetudinem multis modis frugiferam; religionem in primis colant, ab eaque in asperitatibus vitae certum petant solatium. Quibus perficiendis propositis sane quanto sit adiuraento vel Sanctae Familiae Nazarethanae praestantissimum revocare specimen et commendare praesidium, vel eorum proponere exempla quos ad virtutis fastigium tenuitas ipsa sortis eduxit, vel etiam spem alere praemii in potiore vita mansuri. Postremo id rursus graviusque commonemus, ut quidquid consilii in eadem causa singuli vel consociali homines efficiendum suscipiant, meminerint Episcoporum auctori, tati esse penitus obsequendum. Decipi se ne sinant vehementiore quodam caritatis studio. quod quidem, si quam iacturam debitae obtemperationis suadeat, sincerum non est’ neque solidae utilitatis efficiens, neque gratum Deo. Eorum Deus delectatur animo qui sententia sua postposita, Ecclesiae praesides sic plane ut ipsum audiunt iubentes; iis volens adest vel arduas molientibus res, coeptaque ad exitus optatos solet benignus perducere. — Ad haec accedant consentanea virtutis exempla, maxime quae Christianum hominem probant osorem ignaviae et voluptatum, de rerum copia in alienas utilitates amice impertientem, ad aerumnas constantem, invictum. Ista quippe exempla vim habent magnam ad salutares spiritus in populo excitandos; vimque habent maiorem, quum praestantiorum civium vitam exornant. Haec vos, Venerabiles Fratres, opportune ad hominum locorumque necessitatis; pro prudentia et navitate vestra curetis horiamur; de iisdemque rebus consilia inter vos, de more congressi, communicetis. In eo autem vestrae evigilent curae atque auctoritas valeat, moderando, cohibendo, obsistendo, ut ne, ulla cuiusvis specie boni fovendi, sacrae disciplinae laxetur vigor, nec perturbetur ordinis ratio quem Christus Ecclesiae suae praefinivit. - Recta igitur et concordi et progrediente catholicorum omnium opera, eo pateat illustrius, tranquillitatem ordinis veramque prosperitatem in populis praecipue florere, moderatrice et fautrice Ecclesia; cuius est sanctissimum munus, sui quemque officii ex Christianis praeceptis admonere, locupletes ac tenues fraterna caritate coniungere, erigere et roborare animos in cursu humanarum rerum adverso. Praescripta et optata Nostra confirmet ea beati Pauli ad Romanos, plena apostolicae caritatis, hortatio: Obsecro vos .... Reformamini in novitate sensus vestri .... Qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. Di-‘) Ad Ministrum Generalem Ordinis Fratrum Minorum die XXV nov. an. MDCCCLXXXXVII1.