Püspöki körlevelek 1899 (Szombathely, 1900)
2 — etiam in universam Christianam Familiam derivarent; eam singularis quidam christiani populi consensus ac prompta voluntas confirmavit atque auxit. Nam simul ut supremi Pastoris audita vox est compellantis orbem ut divinam caritatis Victimam sibi demereret totumque se Illi manciparet, statim populus romanus imprimis, exinde vero non Italia solum, sed omnis Europa dissitaeque quamplures regiones visae sunt quasi mutuo certare, ut Summi Pontificis votis ac voluntati sese morigeras exhiberent. Quae omnia quanto gaudio cumularint Sanctissimum Patrem satis quidem significavi litteris diei 21 mensis Iulii huius anni, quibus Ipsius Pontificis nutu ac nomine Tibi et singulis e tuo Clero magnopere gratulabar, agebamque gratias. Nunc vero allatum est, memoratas encylicas Litteras ad remotiores regiones quasdam serius pervenisse, quam definitum rei peragendae tempus postularet, Quamobrem Sanctitati Suae supplices preces oblatae sunt, ut harum etiam pio desiderio satisfieret, facta ipsis potestate sese devovendi Sacratissimo Cordi Iesu, iisdem conditionibus, ac si cum ceteris legitimo tempore solemne hoc religionis testimonium edidissent. Cui petitioni Beatissimus Pater benigne annuens, quin etiam largius indulgens, concessit ut non modo fideles, ad quos encyclicae Litterae tardius pervenerunt, sed omnes qui consecrationis iteraverint formam die solemni Sanctissimo Cordi lesu sacra proximi anni, vel dominica proxime sequenti, ac cetera praescripta servaverint, de privilegio prorsus singulari iisdem fruantur indulgentiis, quae in memoratis Apostolicis Litteris expressae sunt. Ex his facile intelligi potest, quam curae sit Summo Pontifici haec forma pietatis atque omnium quotquot in orbe sunt dedicatio Sacratissimo Cordi Iesu. Confidit enim Beatissimus Pater, sicut edixit, tum denique fore ut sanentur tot vulnera inflicta hominum societati, ut ius omne ad pristinae auctoritatis exemplum revirescat, ut restituantur ornamenta pacis, quum „omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.“ Spem certam foveo, singulos Antistites de studio atque industria, cuius tam praeclarum specimen huc usque ediderunt, nihil cessuros in posterum ut quamplurimi Ecclesiae Filii utentes ad salutem Aposlolicae liberalitatis munere, acquirantur Christo, et „hauriant aquas in gaudio de fontibus Salvaturis.“ Interim Amplitudini Tuae fausta cuncta ex animo adprecor. Romae, ex Secretaria Sacror. Rituum Congregationis die 27 Novembris anno 1899. Amplitudinis Tuae uti Frater C. Episcopus Praenestinus Card. MAZZELLA S. R. C. Praefectus. D. PANICI, S. R. C. Secretarius. 1089. sz. Allocutio • Leonis PP. XIII. qua in nativitatis Suae anniversario nonagesimo sacrum S. R. E. Card. Collegium affatus est. VENERABILES FRATRES ! Cum praesentem ingredimur Pontificatus Nostri annum, Ipsi — humanitus loquendo — miramur longaevam vitam paucis concessam. Sed quis potest Providentiae nosse consilia ? Hoc tamen ad omnium solatium novimus, cunctos, sive senes, sive iuvenes, sub alis morari caritatis Dei, qui omnium Pater est, et semper amat, amat quando concedit vitam, amat quando eam aufert. Adoretur itaque in humilitate et devotione perenniter divinum, qualecumque illud sit. beneplacitum. Interim incumbens Nobis officium est, non parcere viribus ultimis, imo eas omnes et parata voluntate — quemadmodum studemus — impendere servitio Sanctae Ecclesiae. Verum quidem