Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

4 christiano nomine dignas exercendas, quam ut alantur et acuantur studia populi in admirabile illud amoris pignus, quod pacis vinculum est atque unitatis. Quum igitur tanta res maxime Nobis curae sit, quemadmodum coetus eucharisticos saepe laudavi­mus, ita nunc uberiorum spe fructuum permoti, faciendum ducimus, ut iis patronus coelestis assignetur ex sanctis coelitibus, qui in augustissimum Corporis Christi sacra­mentum vehementiore affectu flagrarunt. Inter eos vero, quorum ardor pietatis in praecelsum hoc fidei mysterium efferbuisse magis visus est, locum obtinet dignissimum PASCHALIS BAYLON. Qui animum sortitus rerum coelestium apprime studiosum, postquam adolescentium in custodia gregis transegit innocentissime severioris vitae institutum amplexus in Ordine Minorum strictioris observantiae, eam ex contemplatione divini convivii meruit haurire sciendam, ut rudis ac literarum expers potuerit et de rebus fidei difficillimis respondere et pios etiam libros conscribere. Idem Eucharistiae veritatem publice palamque professus inter haereticos multa et gravia perpessus est, ac Tharsicii martyris aemulus, ad necem quoque crebro petitus. Eum denique pietatis affectum defunctus etiam retinere visus est: quippe iacens in feretro, ad duplicem sac­rarum specierum elevationem bis oculos dicitur reserasse. Igitur apparet, coetus catholicorum, de quibus loquimur, nullius in tutela melius esse posse. Propterea qua ratione Thomae Aquinati cupidam literarum iuventutem ; Vincentio a Paulo consociationes caritatis causa initas ; Camillo de Lellis et Ioanni de Deo aegrotos et quotquot aegrotis adiuvandis dant operam opportune commendavimus, 4a, quod bonum faustumque sit et rei christianae benevertat, suprema auctoritate Nostra, praesentium vi, sanctum Paschalem Baylon peculiarum coetuum eucharistico­rum, item societatum omnium a sanctissima Eucharistia, sive quae hactenus institutae, sive quae in posterum futurae sunt, Patronum coelestem declaramus et constituimus. Atque ab eiusdem sancti exemplis patrocinioque hunc fructum fidenter petimus, ut e populo christiano quotidie plures animum, consilia, amorem ad Iesum Christum serva­torem referant, omnis salutis summum augustissimumque principum. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Non obstantibus in contrarium facientibus qui­buscumque. Volumus autem, ut praesentium literarum transsumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constituae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesen tibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXVIII Novembris MDCCCXCVII, Pontificatus Nostri Anno Vicesimo. A. Card. MACCHI. 2158. sz. Cultus S. Antonii Pata­vini promo­vendus, insti­tutum pium »Panis S. Antonii« pro­pagandum. LEO PP. XIII. Ad ■perpetuam rei memoriam. Iucundo animum Nostrum sensu perfuderunt, Nostrisque plane responderunt optatis supplices litterae, quas modo Dilectus Filius Laurentius Caratelli Ordinis Minorum S. Fracisci Conventualium Minister Generalis ad Nos dedit significans cupere se atque optare, ut S. Antonii Patavini cultus ubique gentium augeatur in dies singulos et provehatur. Verum catholici omnes propriam habent rationem cur beatum Antonium praecipuo prosequantur honore, excolant obse­quio. Ille enim singulari Dei concessu et munere gratias et beneficia quotidiana populo christiano conferre ita solet, ut ipsa Ecclesia cohortetur quemlibet fidelem ad eum confugere, si quaerit miracula. Accedit etiam calamitosis hisce temporibus quod Anto-

Next

/
Thumbnails
Contents