Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

— 5 nius Patavinus quasi icto caritatis foedere cum S. Vincentio a Paulo quodammodo consocietur, atque ambo amice coniurent ad levandas vel saltem deliniendas aerumnas miseriasque tenuioris plebis, ita ut beneficiis alter panem comparet, alter distribuat. Et multis quidem in templis ad stipem cogendam in alimentum egenorum posita est suavis imago S. Antonii in ulnis gestantis Puerum Deum, et quasi gratias ab Eo imp­lorantis, quae imago invitare quodammodo christifideles ac provocare videtur ad expe­tenda beneficia, quibus acceptis dant stipem obligatam, quae absumatur in emptionem panis pro pauperculis. Ex quo fit ut Vincentianae Sodalitates, quae proletariorum fami­liis necessaria vitae cibaria ex instituto dispensant, validum ab Antonio praesidum et columen sibi polliceantur. Quae cum ita sint volenti lubentique animo Nos admotis precibus obsecundamus, et ad augendam fidelium religionem animarumque salutem coelestibus Ecclesiae thesauris pia caritate intenti, omnibus et singulis utriusque sexus christifidelibus qui vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti tredecim feriis tertiis continuis et non interpolatis vel tredecim Dominicis Item continuis et non interporlatis quolibet intra annum tempore, ad cuiusque arbitrium eligendis, piis medi­tationibus vel supplicationibus vel aliis pietatis exercitationibus ad Dei gloriam et eius­dem Sancti honorem vacaverint, qua ex his feriis tertiis vel Dominicis id praestiterint, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem vel defunctis applicabilem misericorditer in Domino concedimus. In contrarium facientibus non ob­stant. quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, sigillo personae in ecclesiastica dignitate consitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae ; et praecipimus, ut praesentium Litterarum (quod nisi fiat nullas easdem esse volumus) exemplar ad Secretariam S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reli­quiis praepositae deferatur iuxta decretum ab eadem S. Congregatione die XIX. Januarii MDCCLVI. latum et a Benedicto XIV. Decessore Nostro fel. mem. die XXVIII. dicti mensis probatum. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die i. Martii MDCCCXCVIII. Pontificatus Nostri Anno Vigesimo. Pro Dno Card. MACCHI, Nicolaus Marini, Substitutus. Quantum referat S. Antonii propagare cultum, ex huius Apostoliéi Brevis satis videre est tenore. Paterne itaque in Domino provoco Ven. meum Clerum, ut ad colen­dum singulari devotione S. Antonium Patavinum, populum fidelem enixe hortetur, concessasque in memorato Apostolico Brevi indulgentias eidem annuntiet. Simul autem peramanter oro imprimis Curatores animarum, sint auctores, ut in Ecclesiis curae suae creditis collocetur eiusdem Sancti sive statua, sive picta imago, et ut institutum pium, quod »Panis S. Antonii« suavi nomine venit, quo latius in mea dioecesi propa­getur et foveatur. Hoc autem in pio conamine Ven. meo Clero haud leve praestabit adiutorium vulganda pii illius instituti succincta descriptio, quae a Societate S. Stephani titulo: »Paduai szent Antal és a szegények kenyere. Új orvosság az élet bajaira.« typis mandata est, levissimoque pretio (4 crucigerorum) apud eandem Societatem venit.

Next

/
Thumbnails
Contents