Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
VII. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMM VN IONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Diuturni temporis spatium animo respicientes quod in Pontificatu maximo Deo sic volente, transegimus, facere non possumus quin fateamur Nos, licet meritis impares, divinae Pi'ovidentiae praesidium expertos fuisse praesentissimum. Id vero praecipue tribuendum censemus coniunctis precibus, adeoque validissimis, quae, ut olim pro Petro, ita nunc pro Nobis non intermisse funduntur ab Ecclesia universa. Primum igitur bonorum omnium largitori Deo grates habemus maximas, acceptaque ab eo singula, quamdiu vita suppeditet, mente animoque tuebimur. Deinde subit materni pati-ocinii augustae caeli Reginae dulcis recordatio; eamque pariter memoriam gratiis agendis celebrandisque beneficiis pie inviolateque servabimus. Ab ipsa enim, tamquam uberrimo ductu, caelestium gratiarum haustus derivantur: eius in manibus sunt thesauri miserationum Domini1: Vult illam Deus bonorum omnium esse principium*. In huius tenerae Matris amore, quem fovere assidue atque in dies augere studuimus, certo speramus obire posse ultimum diem. — Iamdudum autem cupientes, societatis humanae salutem in aucto Virginis cultu, tamquam praevalida in arce collocare, nunquam destitimus Marialis Ilosarii consuetudinem inter Christi fideles promovere, datis in eam rem Encyclicis Litteris iam inde a kalendis Septembribus anni mdccclxxxiii, editisque decretis, ut probe nostis, haud semel. Cumque Dei miserantis consilio liceat Nobis huius quoque anni adventantem cernere mensem Octobrem, quem caelesti Reginae a Rosario sacrum dicatumque esse alias decrevimus, nolumus a compellandis vobis abstinere; omniaque paucis complexi quae ad eius precationis genus provehendum hucusque gessimus, rei 1 S. Io. Dam. ser. i, de nativ. Virg. 2 S. Ir., c. Valen. 1. ili, c. 33. 2156 SZ. Litterae apostolicae Suae Sanctitatis de Rosario Máriáit