Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
2 fastigium imponemus novissimo documento, quo et studium Nostrum ac voluntas in laudatam cultus Mariani formam pateat luculentius, et fidelium excitetur ardor sanctissimae illius consuetudinis pie integreque servandae. Constanti igitur acti desiderio ut apud christianum populum de Rosarii Marialis vi ac dignitate constaret, memorata primum caelesti potius quam humana eius precationis origine, ostendimus, admirabile sertum ex angelico praeconio consertum, interiectá oratione dominica, cum meditationis officio coniunctum, supplicandi genus praestantissimum esse et ad immortalis praesertim vitae adeptionem maxime frugiferum; quippe praeter ipsam excellentiam precum exhibeat et idoneum fidei praesidium et insigne specimen virtutis per mysteria ad contemplandum proposita; rem esse praeterea usu facilem et populi ingenio accomodatam, cui ex commentatione Nazarethanae Familiae offeratur domesticae societatis omnino perfecta species; eius idcirco virtutem christianum populum nunquam non expertum fuisse saluberrimam. His pracipue rationibus atque adhortatione multiplici sacratissimi Rosarii formulam persequuti, augendae insuper eius maiestati per ampliorem cultum, Decessorum Nostrum vestigiis inhaerentes, animum adierimus. Etenim quemadmodum Xystus V fel. rec. antiquam recitandi Rosarii consuetudinem approbavit, et Gregorius XIII festum dedicavit eidem titulo diem, quem deinde Clemens VIII inscripsit martyrologio, Clemens XI iussit ab universa Ecclesia retineri, Benedictus XIII Breviario romano inseruit, ita Nos in perenne testimonium propensae Nostrae voluntatis erga hoc pietatis genus, eamdem solemnitatem cum suo officio in universa Ecclesia celebrari mandavimus ritu duplici secundae classis; solidum Octobrem huic religioni sacrum esse voluimus; denique praecepimus ut in Litaniis Lauretanis adderetur invocatio : Regina sacratissimi Rosarii, quasi augurium victoriae ex praesenti dimicatione referendae. Illud reliquum erat ut moneremus, plurimum pretii atque utilitatis accedere Rosario Mariali ex privilegiorum ac iurium copia, quibus ornatur, in primisque ex thesauro, quo fruitur, indulgentiarum amplissimo. Quo quidem beneficio ditescere quanti omnium intersit qui de sua sint salute solliciti, facili negotio intelligi potest. Agitur enim de remissione consequenda, sive ex toto sive ex parte, temporalis poenae, etiam amotä culpa, luendae aut in praesenti vita aut in altera. Dives nimirum thesaurus, Christi, Deipare ac Sanctorum meritis comparatus, cui iure Clemens VI Decessor Noster aptabat verba illa Sapientiae: Infinitas thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei1! Iam Romani Pontifices, suprema, qua divinitus pollent, usi potestate, Sodalibus Marianis a sacratissimo Rosario atque hoc pie recitantibus huiusmodi gratiarum fontes recluserunt uberrimos. Itaque Nos etiam, rati his beneficiis atque indulgentiis Marialem coronam pulchrius collucere, quasi gemmis distinctam nobilissimis, consilium, diu mente versatum, maturavimus edendae Constitutionis de iuribus, privilegiis, indulgentiis, quibus Solidates a sacratissimo Rosario perfruantur. Haec autem Nostra Constitutio testimonium amoris esto, erga augustissimam Dei Matrem, et Christi fidelibus universis incitamenta simul et praemia pietatis exhibeat, ut hora vitae suprema possint ipsius ope relevari in eiusque gremio suavissime conquiescere. Haec ex animo Deum Optimum Maximum, per sacratissimi Rosarii Reginam, adprecati; caelestium bonorum auspicium et pignus vobis, Venerabiles Fratres, clero 1 VII. 14,