Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

8 — remissionem, etiam duplici vice intra anni sancti decursum si iniuncta opera iteraverint, haud secus ac si praescripta communiter ceteris omnibus expleverint, de Apostolicae liberalitatis amplitudine largimur atque concedimus. Monialibus earumque novitiis licere volumus, at prima dumtaxat vice, sumere sibi ex alterutro Cleri ordine Gonfessarios, qui tamen sint ad audiendas Monialium confessiones rite approbati. Anachoretis atque Eremitis supra dictis, itemque Oblatis, Tertiariis, puellis ac mulieribus in monasteriis piisque domibus vitam communem agentibus, quibus forte ordinario tempore eligendi sibi Confessarii libera facultas non sit, similiterque Christifidelibus captivitate, carcere aut custodia, infirmitate aut senectute impeditis, fas esse iubemus eligere sibi prima vice dumtaxat confessarios quoscumque, dummodo ad confessiones personarum saecularium probati rite sint. Idem eisdem conditionibus liceat viris religiosis ex quolibet Ordine aut Congregatione vel Instituto Confessariis sic electis concedimus et tribuijnus ut personas supra dictas, auditis earum confessionibus, absolvere possint a quibusvis peccatis, etiam apostolicae Sedi speciali forma reservatis, excepto casu baeresis formalis et externae, imposita poenitentia salutari aliisque iuxta canonicas sanctiones rectaeque disciplinae regulas iniungendis. Praeterea confessariis, quos moniales sibi elegerint, facultatem facimus dispensandi super vota quaelibet ab ipsis post solemnem professionem facta, quae regulari obser­vantiae minime adversentur. Simili modo Confessarios supra memoratos etiam dispen­sando commutare posse volumus omnia vota, quibus Oblatae, Novitiae, Tertiariae, puellae et mulieres in communibus domibus agentes sese obstrinxerint, exceptis iis, quae Nobis et apostolicae Sedi reservata sint: factaque commutatione, a votorum etiam iuratorum observantia absolvere. Hortamur autem Venerabiles Fratres Episcopos aliosque locorum Ordinarios, ut, Apostolicae Nostrae benignitatis exemplo, eligendis ad praesentium effectum Con­­fessariis impertiri ne recusent facultatem absolvendi a casibus qui ipsis Ordinariis reservati sint. Volumus denique ut praesentium transsumptis sive exemplis, etiam impressis, mani alicuius notarii publici et sigillo viri in sacri ordinis dignitate constituti munitis, eadem ab omnibus adiungatur fides, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si exhibitae forent vel ostensae. Ceterum harum decreta et iussa Litterarum rata, valida, firma in omnes partes esse et fore decernimus, contrariis non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo omnio hominum liceat paginam hanc Nostrae declarationis, hor­tationis, concessionis, derogationis, decreti et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire ; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octigentesimo nonagesimo nono Calend. Novembris, Pontificatus Nostri anno vicesimo secundo. C. Card. ALOISI MASELLA Pro-Dat. — A. Card. MACCHI VISA DE CVRIA I. DE AQVILLA E VICECOM1TIBVS Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium I. CVGNONIVS.

Next

/
Thumbnails
Contents