Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
In negotio ieiunii et observantiae novas benignissimasque Sacra Sedes Apostolira pro universo Hungáriáé regno ferre dignata est dispositiones, quas pro directivo notitiae statu hisce publico : „Schema Indulti super abstinentiae lege pro Regno Hungarico ab Emmis DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus in Feria IV., die 25. Januarii 1899. adprobati atque a SSmo Eno N. Leone Divina Providentia PP. XIII. in Feria VI. die 27. eiusdem mensis et anni benigne concessi. 2720. sz. Indulta Sacrae Sedis Apostolicae in lege jejunii et abstinentiae. Toto anni tempore. I. Ríni DD. Ordinarii concedere possunt fidelibus sibi subiectis, ut in sabbatis infra annum ieiunio non consecratis carnibus vesci valeant. Item DD. Ordinariis datur facultas permittendi fidelibus, ut omnibus diebus per annum, excepta tantum Feria VI. in Panisce ve, in refectione quoque serotina condire cibos esuriales quocumque salubri adipe valeant. Tempore Q u ad)'agesim a e. II. In Feriis Quadragesimae IF, III. et V. excepta Feria V. in Coena Domini, usus carnium in unica quidem comestione concedi potest, minime vero in refectione serotina, vetita promiscuitate carnium et piscium etiam diebus dominicis. In iis autem paucis Dioecesibus, in quibus usus invaluit comedendi carnes etiam in refectione vespertina, DD. Ordinarii curent et instent, ut hunc usum tollant, et fideles hortentur, ut se abstineant; moneant vero pauperes et indigentes, ut hac in re Confessariorum iudicio sese committant. Dispensationes speciales. III. Iter agentibus, donec peregrinantur et coguntur adire diversoria, in quibus cibi esuriales obtineri facile nequeunt; insuper negotiatoribus et occasione nundinarum mercaturam exercentibus, nec non multitudini confluenti ad easdem nundinas; iis etiam qui mensam propriam non habent et toto anno cibum sumunt in diversoriis, tabernariis seu cauponibus eorumque familiis et famulis, his omnibus DD. Ordinarii dispensationem uberiorem in abstinentiae lege concedere valeant, exceptis tamen postremis tribus Maioris Hebdomadae diebus, et pervigilio Nativitatis Domini. Servis pariter et ancillis ac recipientibus aliqua dependentiae ratione victum penes eas Familias, quae legi abstinentiae non pareant, indulgendum, dummodo obvietur contemptui religionis; studeant tamen, ut saltem Feria VI. Maioris Hebdomadae abstinentiam observent. Quod si fidelibus in genere ob graves rationabiles causas ex petitione Curalorum animarum uberiori dispensatione providendum sil, DD. Ordinarii in casibus particularibus eam concedere valeant, exceptis Maioris Hebdomadae diebus necnon pervigiliis Nativitatis Domini, Pentecostes et Assumptionis B. V. Mariae. Facultas vero dispensandi in lege abstinentiae, recurrentibus festis fori nuncupatis (sive in ieiunii, sive in abstinentiae diebus inciderint) pro unica tantum comestione adhibeatur. Attentis autem specialibus circumstantiis Civitatis Metropoleos vulgo Budapest, datur facultas Emmo D. Archiepiscopo Primati, sicut loci Ordinario, ut incolis eiusdem omnibus diebus ieiunii et abstinentiae in unica comestione usum carnium permittat, exceptis tantum Feriis VI. per annum, feria IV. Cinerum, Feriis VI. quadragesimae,