Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
esse sanctissimi Eucharistiae Sacramenti expositionem per tres dies sive in hebdomada Septuagesimae, sive in altera Sexagesimae, aut Quinquagesimae ante diem Cinerum ad hoc praecipue, ne fideles tempore tentationis a via Domini recederent, et in praedictis ecclesiis pie orantes divina impetrarent auxilia, universis utriusque sexus Christifidelibus confessis et sacra Communione refectis, qui easdem ecclesias in quibus Venerabilis expositio sive in uno. sive in singulis praedictis triduis fieret, devote visitarent, indulgentiam plenariam misericorditer concessit et indulsit; hinc Sanctissimus Dominus Noster Clemens Divina Providentia PP. XIII. sedulo recogitans, praefatam Augustissimi Sacramenti expositionem plurimum hisce diebus profuisse, ac deinceps fore profuturam, eamdem plenariam indulgentiam ad quascumque catholici orbis ecclesias ubicumque locorum existentes, ubi Venerabilis expositio sive in hebdomada Septuagesimae, sive Sexagesimae, aut Quinquagesimae, sive in singulis praedictis hebdomadis per tres dies, atque etiam si tantummodo in feria V infra hebdomadam Sexagesimae peragatur, ex uberi pontificiae charitatis fonte benignissime extendit. Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Indulg. die 23. Julii 1765. N. Card. ANTONELLUS Praef. S. BORGIA, Sac. Congr. Indulg. Secret. Commemoratio SS.mi Sacramenti in Missa coram SS.-mo exposito quando omittenda ? Strigonien. — 3. Jul. 1896. — Commemoratio SS.mi Sacramenti facienda in missa coram SS.mo exposito, servatis Rubricis, non excluditur in Festis Domini, juxta Decreta, dummodo non versetur in eodem Mysterio; quaeritur: „An praedicta Commemoratio omittenda sit in Festis et infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Circumcisionis et Transfigurationis Domini; itemque in Festis SS. Nominis Jesu, SS. Redemptoris et Passionis Domini, prouti ex Decretis omittitur in Festis SS. Cordis Jesu et Pretiosissimi Sanguinis“? Et Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, exquisito voto unius ex eiusdem S. Congregationis Consultoribus, rescribendum censuit; Commemorationem SS.mi Sacramenti, ob identitatem Mysterii, solummodo omittendam esse in Festis Passionis, Crucis, SS. Redemptoris, SS. Cordis Jesu et Pretiosissimi Sanguinis. Atque ita rescripsit. Die 3. Julii 1896. ALOISIUS TRIPEPI. Secret. CAJ. Card. ALOISI-MASELLA, Praef. 849. sz. Commemoratio Sanctissimi Sacramenti in Missa coram Sanctissimo exposito quando omittenda. Feria IV 24 Novembris 1897. 850. sz. In Cong. Gen. S. Rom. et Univ. Inquis, habita ab Emis ac Rmis DD. Card, in rebus fidei et morum Gen. Inquisitoribus, üdém Emi Patres, rerum temporumque adiunctis mature perpensis, decernendum censuerunt: Supplicandum SSmo, ut declarare seu statuere dignetur facultates omnes speciales habitualiter a S. Sede Episcopis aliorumque locorum Ordinariis concessas non suspendi vel desinere ob eorum mortem vel a munere cessationem, sed ad successores Ordinarios transire ad formam et in terminis decreti a Sup. hac. Cong. editi die 20 Februarii 1888 quoad dispensationes matrimoniales. Facultates locorum Ordinariis concessae transeunt ad successorem.