Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
— 2 — 848. sz. Indulgentia pro expositione Sanctissimi in hebd. Septuagesimae etc. VIII. Quoties autem iuramentum de secreto servando et. pro diversis casibus, de veritate dicenda vel de munere fideliter obeundo deferendum sit, juramentum ipsum semper et ab omnibus, etiam Sacerdotibus, tactis Ss. Dei Evangeliis et non aliter, praestandum erit. In Ordinarii vero potestate erit, siquidem pro rerum, locorum aut personarum adiunctis necessarium vel expediens judicaverit, excommunicationem ipso facto incurrendam et Rom. Pont, speciali modo reservatam violatoribus comminari. IX. Sequitur interrogationis formula: Die . . . mense . . . anno . . . Vocatus personaliter comparuit coram me infrascripto Episcopo (notetur nomen dioecesis. Delegatus autem dicat: coram me infrascripto a r. p. d. Episcopo .... ad hunc actum tantum specialiter delegato) sistente in ... . (notetur locus ubi negotium geritur.) N .... N ... . (nomen, cognomen et qualitates testis conventi) qui, delato ei iuramento veritatis dicendae, quod praestitit tactis Ss. Dei Evangeliis, fuit per me. 1. Interrogatus: Utrum noverit Sacerdotem N .... N ... .? (nomen cognomen et qualitates denunciati). Respondit : . . . . (scribatur lingua qua utitur testis, eius responsio). 2. Interrogatus: Quaenam sit huiusce Sacerdotis vitae ratio, quinam mores, quaenam penes populum existimatio? Respondit: . . . . 3. Interrogatus : Utrum noverit viros vel, ut plurimum mulieres NN . . . . NN . ... 1 (nomen, cognomen et qualitates uniuscuiusque denunciantis). Respondit: . . . . 4. Interrogatus: Quaenam sit uniuscuiusque eorum vitae ratio, quinam mores, quaenam penes populum existimatio ? Respondit: . . . . 5. Interrogatus: Utrum eos censeat fide dignos, vel contra mentiendi calumniandi in iudicio et etiam peierandi capaces eos existimet? Respondit: .... 6. Interrogatus: Utrum sciat, uum forte inter eos et praefatum Sacerdotem nulla unquam extiterit odii vel inimicitiarum causa ? Respondit: . . . . Tunc, delato ei iuramento de secreto S. Officii servando, quod praestitit ut supra, dimissus fuit, et antequam discederet, in confirmationem praemissorum se subscripsit. Subscriptio autographa testis vel eius signum f crucis. Acta sunt haec per me N . . . . N . . . . (nomen, cognomen et qualitates Episcopi vel eius Delegati qui testimonium, recepit). Datum Romae die 6. Augusti 1887. — L. M. Card. PAROCCHI. S. CONGREGATIO INDULGENTIARUM. URBIS ET ORBIS. Cum alias s. m. Benedictus XIV. ad frequentes Episcoporum Pontificiae ditionis querelas gravioribus abusibus, qui bacchanalium tempore irrepserant, opportuno remedio occurrere concupiverit, perspexeritque in aliquibus ecclesiis salutari consilio institutam