Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

/ / III. I. Instructionis S. Romanae et Universalis Inquisitionis circa observantiam Apostolicae Constitutionis „Sacramentum Poenitentiae“ N. 10. praecipitur ut, antequam contra denunciatum procedatur, perspectum exploratumque iudici esse debeat, quod mulieres vel viri denunciantes sint boni nominis, neque ad accusandum vel inimicitia vel alio humano affectu adducti fuerint. II. Praeceptum huiusmodi, uti omnia quae ad huius Supremi Tribunalis proce­dendi rationem spectant, strictissimi iuris censendum est, ita ut, eo neglecto, ad ulteriora procedi nequeat. III. Nec sufficit ut id utcumque, sed omnino necesse est ut certa iudiciali forma iudici innotescat; quod propria dictione: „diligentias circa denunciatum eiusque denun­ciantes peragere“ significari in foro S. Officii usus obtinuit. IV. Iamvero cum non semper nec ab omnibus vel tantum post longum tempus, cum nempe testimoniorum receptio difficilis et quandoque impossibilis est, Supremum hoc Tribunal id servari perspexerit, hanc ad rem Instructionem, pro Rmorum Ordina­riorum norma, edendam mandavit. Y. Ordinarius igitur toties quoties aliquam de infando sollicitationis crimine denuntiationem acceperit, illico ad diligentias peragendas procedet. Ad quem finem vel per se vel per Sacerdotem a se specialiter delegatum advocabit (separatim scilicet et qua decet circumspectione) duos testes, quantum fieri poterit, ex coetu ecclesiastico, utcumque vero omni exceptione maiores, qui bene noverint tum denunciatum tum omnes et singulos denunciantes, eosque, sub sanctitate iuramenti de veritate dicenda et de secreto S. Officii servando iudicialiter interrogabit, testimonium scripto referens, iuxta insequentem formulam; utriusque vero testimonii atque una simul respectivae denunciationis authenticum exemplum directe tutaque via ad hanc Supremam Congrega­tionem quamprimum transmittet. VI. Dictum est: „vel per se vel per Sacerdotem a se specialiter delegatum“; nihil enim prohibet quominus, rationabili ex causa, pio alicui docto ac prudenti Sacerdoti id muneris Ordinarius demandare valeat; speciali tamen ei in singulis casibus delegatione impertita, eique antea delato iureiurando de munere fideliter obeundo et de secreto S. Officii servando. VII. Quod si inveniri nequeant duo tantum testes qui noverint una simul denunciatum et omnes et singulos denunciantes, plures vocari debent. Tot nempe hoc in casu testes, ut supra, vocandi erunt, quot oportebit ut duplex quoad denunciatum et unumquemque denunciantem habeatur testimonium. 847. sz. Instructiones quoad diligen­tias adhiben­das in causis sollicitationis circa denun­­ciaturn eius­que denun­ciantes.

Next

/
Thumbnails
Contents