Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
V INDICTIO UNI VERSALIS JUBILAEI ANNI SANCTI MIL L E SIMI N 0 NIN G E N T E SIMI. LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHRiSTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Properante ad exitum saeculo, quod annuente Deo Nos ipsi prope totum emensi vivendo sumus, animum volentes induximus rem ex instituto maiorum decernere, quae saluti populo christiano sit, ac simul curarum Nostrarum, qualescumque in gerendo Pontificatu maximo fuerint, extremum velut vestigium ostendat. Jubilaeum magnum dicimus, iam inde antiquitus in Christianos mores inductum, decessorumque Nostrorum providentia sancitum: quem tradita a patribus consuetudo Annum sanctum appellat, tum quod solet esse caerimoniis sanctissimis comitatior. tum maxime quod castigandis moribus renovandisque ad sanctitatem animis adiument.i uberiora suppeditat. Testes Ipsi sumus quanto opere is ad salutem valuit qui postremo rictus est ritu solemni. Nobis videlicet adolescentibus, Leone XII pontifice maximo: quo tempore magnum tutissimumque religioni publicae theatrum Roma praebuit. Memoria tenemus ac videre propemodum etiam nunc videmur peregrinorum frequentiam : circumeuntem templa augustissima, disposito agmine, multitudinem: viros apostolicos condonantes in publico: celeberrima Urbis loca divinis laudibus personantia : pietatis caritatisque exempla edentem in oculis omnium, magno Cardinalium comitatu, pontificem. Cuius recordatione memoriae ex temporibus iis ad ea, quae nunc sunt, mens acerbius revocatur. Earum quippe rerum quas diximus, quaeque si in luce civitatis, nulla re impediente, peragantur, mire alere atque incitare pietatem popularem solent, nunc quidem, mutato Urbis statu, aut nulla facultas est, aut in alieno posita arbitrio. Utcumque sit, fore confidimus ut salubrium consiliorum adiutor Deus voluntati huic Nostrae, quam in eius gratiam gloriamque suscepimus, cursum prosperum ac sine offensione largiatur. Quo enim spectamus, aut quid volumus? Hoc nempe unice, efficere 1318. sz. Indictio universalis iubilaei anni sancti 1900.