Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

homines, quanto plures nitendo possumus, salutis aeternae compotes, huiusque rei gratia morbis animorum ea ipsa, quae Iesus Christus in potestate Nostra esse voluit, adhibere remedia. Atque id a Nobis non modo munus apostolicum, sed ipsa ratio temporis plane videtur postulare. Non quod recte factorum laudumque Christianarum sit sterile sae­culum: quin imo abundant, adiuvante Deo, exempla optima, nec virtutum genus est ullum tam excelsum tamque arduum, in quo non excellere magnum numerum videamus: vim namque procreandi alendique virtutes habet Christiana religio divinitus insitam, eamque inexhaustam ac perpetuam. Verum si circumspiciendo quis intuetur in partem alteram, quae tenebrae, quantus error, quam ingens multitudo in interitum ruentium sempiternum! Angimur praecipuo quodam dolore, quotiescumque venit in mentem quanta pars Christianorum, sentiendi cogitandique licentia deiiniti, malarum doctrinarum veneno sitienter hausto, fidei divinae in se ipsi grande munus quotidie corrumpant. Hinc Christianae taedium vitae, et late fusa morum labes: hinc illa rerum, quae sensibus percipiantur, acerrima atque inexplebilis appetentia, curaeque et cogitationes omnes aversae a Deo, humi defixae. Ex quo fonte teterrimo dici vix potest quanta iam in ea ipsa, quae sunt civitatum fundamenta, pernicies influxit. Nam contumaces vulgo spiritus, motus turbidi popularium cupiditatum, caeca pericula, tragica scelera, nihil denique sunt aliud, si libet caussam introspicere, nisi quaedam de adipiscendis fruendisque rebus mortalibus exlex atque effrenata decertatio. Ergo interest privatim et publice, admoneri homines officii sui, excitari consopita veterno pectora, atque ad studium salutis revocari quotquot in singulas prope horas discrimen temere adeunt pereundi, perdendi que per socordiam aut superbiam caelestia atque immutabilia bona, ad quae sola nati sumus. Atqui huc omnino pertinet annus sa­cer: etenim per id tempus totum Ecclesia parens, non nisi lenitatis et misericordiae memor, omni qua potest ope studioque contendit ut in melius humana consilia referan­tur, et quod quisque deliquit, luat emendatrix vitae poenitentia. Hoc illa proposito mul­tiplicata obsecratione auctäque instantia, placare nititur violatum Dei numen, arcessere e caelo munerum divinorum copiam: lateque reclusis gratiae thesauris, qui sibi sunt ad dispensandum commissi, vocat ad spem veniae universitatem Christianorum, tota in eo ut reluctantes etiam voluntates abundantia quadam amoris indulgentiaeque pervincat. Quibus ex rebus quid ni expectemus fructus uberes, si Deo placet, ac tempori accom­modatos ? Augent opportunitatem rei extraordinaria quaedam sollemnia de quibus iam, opi­namur, satis notitia percrebuit: quae quidem sollemnia excessum undevicesimi saeculi vicesimique ortum quodam modo consecraverint. Intelligi de honoribus volumus Iesu Christo Servatori medio eo tempore ubique terrarum habendis. Hac de re excogitatum privatorum pietate consilium laudavimus libentes ac probavimus: quid enim fieri san­ctius aut salutarius queat ? Quae genus humanum appetat, quae diligat, quae speret, ad quae tendat, in unigenito Dei Filio sunt omnia: is enim est salus, vita, resurre­ctio nostra: quem velle deserere, est velle funditus interire. Quamobrem etsi num­­quam silet, imo perpetua viget omnibus locis ea, quae Domino nostro Iesu Christo de­betur, adoratio, laus, honos, gratiarum actio, tamen nullae gratiae nullique honores pos­sunt esse tanti, quin longe plures ei debeantur longeque maiores. Praeterea num paucos saeculum tulit immemori ingratoque animo, qui divino servatori suo pro pietate con­temptum, pro beneficiis iniurias referre consueverint? Certe ipsa ab eius legibus prae­ceptisque vita discrepans plurimorum argumento est flagitiosae ingratissimaeque volun-

Next

/
Thumbnails
Contents