Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
8 idest Cathedrae Petri communione consocior: super illam petram aedificatam Ecclesiam scio; quicumque tecum non colligit, spargit.“ Haec, dilecte Fili Noster, quae, singularibus litteris, offiicio muneris ad te damus, ceteris etiam foederatarum civitatum Episcopis communicanda curabimus; caritatem iterum testantes, qua gentem vestram universam complectimur; quae sicut elapsis temporibus multa pro religione gessit, maiora etiam in posterum, Deo feliciter opitulante, praestituram protendit. — Tibi autem et fidelibus Americae omnibus Apostolicam benedictionem, divinorum subsidiorum auspicem, amantissime impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die XXII. mensis lanuarii MDGCCXCIX. Pontificatus Nostri anno vicesimo primo. LEO PP. XIII. LEO P. XIII. 1261. sz. Sodalitas universalis quae ab adoratione reparatrice SS. Sacramenti nomen reperit, in ecclesia S. Ioachim erigitur AD PERPETUAM REI MEMORIAM MOTU PROPRIO. Quum nonnullorum pietati placuisset, templum in Urbe Ioachimo patrono coelesti in oculis prope Nostris excitari, quod quinquagenariam cum sacerdotii tum etiam episcopatus Nostri memoriam posteritati proderet, consilium quidem hac de caussa volentes probavimus, quod pulchrum videbatur divinorum in Nos beneficiorum recordationem perenni monumento consecrari. Cui quidem consilio catholici homines tam prompto animo tamque alacri assensere, ut magnam pecuniae vim undique in eam rem, nulla interposita mora, contulerint. Luculentum istud amoris et obsequii testimonium eo libentiori voluntate complexi sumus, quod extructum iri sciebamus opus in regione urbana ubi frequentior multitudo, sed pauciora in animorum salutem adiumenta. Admota igitur aedificationi manus ; aeque animose adeo promata, ut spes inderetur fore brevi perficiendam. At, quod est omnibus cognitum, secus admodum ac speratum cessit, totiusque rei procuratio perperam perturbateque habita. Eapropter, ne catholicorum voluntas frustraretur, procurandi operis provinciam Venerabili Fratri Ioseplio Mariae Constantini Archiepiscopo Patrensi interim demandavimus, atque Hippolytum Onesti sacerdotem templo regundo praefecimus; absolutionemque operis unamque aes alienum quo premebatur, ad Nosmetipsos traduximus. Quia vero nunc placet rem stabili firmaque ratione constituere, ad Sodales a Sanctissimo redemptore consilia convertimus. Novimus enim quae illi ab Alphonso patre legifero proposita acceperint; ut videlicet id solemne habeant sibique proprium, studium omne in plebem intendere Christianis moribus ac pietate excolendam. Hos igitur Sodales ad administrationem rectionemque Aedis Ioachimianae supra dictae designamus, ut in ea munia pietatis ac religionis omnia, ut moris est, exequantur. Sed id edicimus profitemurque, ipsam Ioachimianam Aedem, et quaecumque adiacent opera, iuris Nostri proprii et perpetui esse, ac Nostrorum in pontificatu Successorum. Quum autem in Ioachimiano templo, tamquam in sede principe, constitutum sodalitium sit Sacramento augusto perpetua adoratione colendo, ad inlatas praesertim Numini iniurias adprecando redimendas, illud his litteris Nostris, sicuti alias probavimus, ita confirmanus. Quocirca rata esse volumus quae iam decrevimus, per litteras in forma Brevis datas die VI. mensis Martii anno MDCCCLNXXIII. sacrarum Indulgentiarum munera iis omnibus, qui ordini sodalium supra dicto dederint nomen.