Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
9 Quidquid autem potestatis Antonio Brugidou, dioecesis Lugdunensis sacerdoti, eiusdem sodalitii gratia, concessum fuit per litteras Apostolicas tum die VI mensis Martii anno MDCCCLXXXIII, tum die XXVII mensis Septembris anno MDGCCXC, tum die XXII mensis Septembris anno MDCCCXCIII, prorsus abrogamus et in Alphonsianum Institutum transferimus. Erit vero auctoritatis Nostrae ex eiusdem Instituti religiosis viris unum legere, cui totius rei curam committatur ad normam legum, quas opportune Nos perlaturos iampridem professi fuimus in litteris supra dictis. Haec statuimus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum die XX Iulii MDCCCXCVI1I, pontificatus Nostri anno vicesimo primo. LEO PP. XIII. STATUTA PII SODALITII SUB TITULO AB ADORATIONE REPARATRICE GENTIUM CATHOLICARUM. I. Pium sodalitium universale, quod ab Adoratione SSmi Sacramenti Reparatrice gentium catholicarum titulum obtinet iam canonice erectum, in Ecclesia Sancto Ioachimo in Urbe dicata, tanquam in sede principe, constitutum est. II. Sicut administratio et rectio supradictae Ecclesiae, ita et pii Sodalitii ab Adoratione Reparatrice directio, cura atque procuratio commissae omnino sunt Sodalibus Congregationis a SSmo Redemptore, qui eximium catholicae Ecclesiae Doctorem Sanctum Alphonsum Mariam de Ligorio institutorem habent et patrem. III. Sacerdos Congregationis a SSmo Redemptore, electus pro tempore a suo Superiore Generali ad regendam Ioaehimianam Aedem in Urbe, fungetur etiam munere Directoris generalis pii Sodalitii ab Adoratione, cum iuribus et officiis adnexis, salva tamen in his omnibus subiectione ipsius Directoris Superioribus Congregationis suae, iuxta istius leges et statuta. IV. Superior Generalis laudatae Congregationis deputare poterit, ad beneplacitum suum, duos Sacerdotes e Sodalibus sibi subditis, qui Directorem generalem adiuvent, eiusque vices gerant, in expediendis negotiis et in obeundis actibus pii Sodalitii ab Adoratione. V. Ad Directorem generalem iure proprio pertinet constituere Directores dioece sanos, vel quasi-dioecesanos pii Sodalitii in totius Orbis Dioecesibus, et in terris Missionum : ipse electionis diplomata subscribit. Poterit autem ob iustas causas hoc subscribendi munus suis duobus coadjutoribus committere. VI. Directores dioecesani vel quasi-dioecesani agunt cum Directore generali de negotiis quae utilitatem, incrementum rectamque procedendi rationem pii Sodalitii respiciunt. Mittent etiam ad eundem pias oblationes, quas tum Sodales tum alii Christifideles sponte conferre voluerint pro Ecclesia S. Ioachimi, Sodalitii sede principe, ut in hac divini cultus, et praesertim Adorationis Reparatricis, actus congruenti docere persolvantur. VII. Pio Sodalitio ab Adoratione Reparatrice nomen dare cupientes cum Directore generali agant, si Romae sunt; cum ipso vel cum Directore dioecesano, sive quasi-diocesano, si extra Romam morantur.