Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

7 unus certe sentiet, qui Ecclesiae annales evolverit. Ipsae vestrae foederatae civitates num non ab alumnis religiosarum familiarum fidei pariter atque humanitatis initia habuerunt? quorum uni nuper, quod plane vobis laudi fuit, statuam publice ponendam decrevistis. — Nunc vero, hoc ipso tempore, quam alacrem, quam frugiferam catholicae rei religiosi coetus, ubicumque ii sunt, navant operam! Quam pergunt multi novas oras Evangelio imbuere et humanitatis fines propagare; idque per summam animi contentionem summaque pericula! Ex ipsis, haud minus quam e clero cetero, plebs Christiana verbi Dei praecones conscientiaeque moderatores, iuventus institutores habet, Ecclesia denique omnis sanctitatis exempla. — Nec discrimen est laudis inter eos qui actuosum vitae genus sequuntur, atque illos, qui recessu delectati, orando affli­­ctandoque corpori vacant. Quam hi etiam praeclara de hominum societate meruerint, mereant, ii norunt profecto qui, quid ad placandum conciliandumque Numen possit deprecatio iusti aassidua,1 minime ignorant, ea maxime quae cum afflictatione corporis coniuncta est. Si qui igitur hoc magis adamant, nullo votorum vinculo, in coetum unum coalescere, quid malint, faxint; nec novum id in Ecclesia nec improbabile institutum. Caveant tamen ne illud prae religiosis Ordinibus extollant; quin potius, cum modo ad fruendura voluptatibus proclivius, quam ante, sit hominum genus, longe pluris ii sunt habendi, qui, relictis omnibus, sequuti sunt Christum. Postremo, ne nimiis moremur, via quoque et ratio, qua catholici adhuc sunt usi ad dissidentes revocandos, deserenda edicitur aliaque in posterum adhibenda. — Qua in re hoc sufficit advertisse, non prudenter, dilecte Fili Noster, id negligi quod diu experiendo antiquitas comprobavit, apostolicis etiam documentis erudita. —­­Ex dei verbo habemus.2 omnium officium esse proximorum saluti iuvendae operam dare, ordine graduque quem quisque obtinet. Fideles quidem hoc sibi a Deo assigna­tum munus utillime exequentur morum integritate, Christianae caritatis operibus, instante ad Deum ipsum assiduaque prece. At qui e clero sunt idipsum praestent oportet sapienti Evangelii praedicatione, sacrorum gravitate et splendore, praecipue autem eam in se formam doctrinae exprimentes, quam Tito ac Timotheo Apostolus tradidit. — Quod si, e diversis rationibus verbi Dei eloquendi, ea quandoque praefe­renda videatur, qua ad dissidentes non in templis dicant sed privato quovis honesto loco, nec ut qui disputent sed ut qui amice colloquantur; res quidem reprehensione caret: modo tamen ad id muneris auctoritate Episcoporum ii destinentur, qui scien­tiam integritatemque suam antea ipsis probaverint. Nam plurimos apud vos arbitramur esse, qui ignoratione magis quam voluntate a catholicis dissident; quos ad unum Christi ovile facilius forte adducet, qui veritatem illis proponat amico quodam fami­liarique sermone. Ex his igitur, quae huc usque disseruimus, patet, dilecte Fili Noster, non posse Nobis opiniones illas probari, quarum summam Americanism,i nomine nonnulli indicant. — Quo si quidem nomine peculiaria animi ornamenta, quae, sicut alia nationes alias, Americae populos decorant, significare velint; item si statum vestrarum civitatum, si leges moresque quibus utimini, non est profecto cur ipsum reficiendum censeamus. At si illud usurpandum ideo est, ut doctrinae superius allatae, non indi­centur modo, immo vero etiam cohonestentur; quodnam est dubium, quin Venerabiles Fratres Nostri Episcopi Americae, ante ceteros, repudiaturi ac damnaturi sint utpote ipsis totique eorum genti quam maxime iniuriosum? Suspicionem enim id iniicii esse apud vos, qui Ecclesiam in America aliam effingant et velint, quam quae in universis regionibus est. — Una. unitate doctrinae sicut unitate regiminis, eaque catholica est Ecclesia: cuius quoniam Deus in Cathedra Beati Petri centrum ac fundamentum esse statuit, iure Romana dicitur; ubi enim Petrus, ibi Ecclesia.3 Quam ob rem quicumque catholico nomine censeri vult, is verba Hieronymi ad Damasum Pontificem usurpare ex veritate debet: „Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, beatitudini tuae, 1 1 Jac. V., 16. — 8 Eccli. XVIT. 4. — 3 S. Ambr. in Ps. XI. 57.

Next

/
Thumbnails
Contents