Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

fragio rescripserunt: Indulgentias omnes mille vel plurium millium annorum omnino esse revocandas, si SSmo placuerit. Facta autem de his omnibus relatione SSmo Dno Nostro Leoni Papae XIII. in Audientia habita die 26. Maii 1898 ab infrascripto Card. Praefecto, Sanctitas Sua Eminentissimorum Patrum sententiam ratam habuit et confirmavit, mandavitque per generale Decretum declarari omnes indulgentias mille vel plurium millium annorum, quae hucusque concessae dicuntur aut sunt, revocatas esse, et uti revocatas ab om­nibus habendas. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregation, die 26. Mai 1898. Fr. H. M. Card GOTTI, Praef. I. M. a Can. COSELLI, Substit. f A. Archiepisc. ANTINOEN., Secret. • - 3 — Beatissime Pater! Superiorissa Generalis Sororum a Matre Dolorosa, quarum Domus matrix Romae extat, devotissime exponit, in Hospitalibus Congregationis, quae in America Septentrionali extant, singulis hebdomadibus evenire ut unius vel alterius aegroti brachium seu crus amputetur. Sorores adhuc bona fide eiusmodi membra recisa sive in terra profana sepelierunt, sive, suadente medico, igne combusserunt. Quum vero humilis Oratrix anxia haereat, num sorores in hac parte recte egerint, devotissime quaerit, utrum eiusmodi agendi ratio etiam in futuro prosequi possit vel non: sive agatur de aegrotis catholicis, sive de acatholicis seu infidelibus, Iuvat forsan adnotare eiusmodi membrorum sepulturam in aliquo coemeterio saepissime moraliter et haud semel physice impossibilem evadere. Et Deus etc. Ferin III. loco IV., die III. Augusti 1897. In Congregatione Generali S. R. et. U. Inquisitonis habita ab EEmis et RR. DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Generalibus Inquisitoribus, propositis supra­­scriptis precibus, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem EE. ac. RR. Patres rescribendum mandarunt: Quoad membra amputata acatholicorum, Sorores praxim suam tuto servare possunt. Quoad membra amputata fidelium baptizatorum, pro viribus curent ut in loro sacro sepe­liantur. Sin vero graves obstant difficultates quominus in loco sacro condi possint, circa praxim hucusque servatam non sunt inquietandae. Quoad membrorum combustionem prae­cipientibus medicis, prudenter dissimulent et obediant, Et ad mentem, — „Mens est quod, „si fieri potest, in proprio horto domui adnexo, deputetur aliquod parvum terrae „spatium, ad sepelienda membra catholicorum amputata, postquam fuerit benedictum.“ Feria vero VI die 6 eiusdem mensis et anni, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. 0. impertita, facta de his omnibus SSmo D. N. Leoni Div. Prov. Pp. XIII relatione, SSmus resolutionem EEmorum Patrum adprobavit. I. C. MANCINI, S. R. et U. Inqis. Not. M 670. sz. De humanis membris amputatis sepeliendis.

Next

/
Thumbnails
Contents