Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

— 2 — ciliatus fuerit cum S. Ecclesia, si tamen ille ministerium sacerdotis desideravit, a quo fuit inventus iam mortuus vel sensibus destitutus, qui tamen dederit signa poenitentiae, seu deosculando crucifixum seu alia pietatis opera peragendo? — Resp.: In hisce casibus, evulgatis resipiscentiae signis, dari posse sepulturam ecclesiasticam, vetitis tamen ecclesiasticis pompis et solemnitatibus exequiarum. Quod si in aliquo casu circumstantiae extraordinariae concurrant, parochus consulat Ordinarium et stet eius mandatis.“ Ad II. Considat probatos Auctores, ac praesertim S. Alphonsum M. I)e Ligorio Lib. VI. n. 483. Ad III. Episcopus vel parochus in casu uti poterit facultate Ordinariis concessa sub die 30. Febr. 1888. renovato concessu et datis cautionibus. Ad IV. Si possibilis spes affulgeat fore, ut huiusmodi pueri possint suo tempore in vera religione instrui, tunc, datis cautionibus, baptizentur. Quod si nulla via possit huiusmodi spes moralis haberi, tunc, nisi pueri in mortis articulo inveniantur, ab iis baptizandis abstineatur; et ad mentem. Mens est quod parochus curare non omittat ut, datis cautionibus, liberi baptizari et in Catholica Religione educari possint, cum Ecclesia in iis hoc ius iam habeat. — A moribundo catholico vero, si iam est compos sui, cautiones exquirantur, ut praedicta valeant obtineri. Ad V. Si filii nondum baptizati sunt, provisum in praecedenti. Si vero sint baptizati. tunc curandum, ut in Catholica Religione instituantur et educentur. Subsequenti vero Feria VI. die 8. eiusdem mensis Julii 1898. in solita audientia R. P. D. Adsessori impertita, facta de his omnibus SSmo. Dno. Nro Leoni Div. Prov. Pp. XIII. relatione, SSmus resolutionem EE.rum PP. adprobavit. 1. Can. MANCINI. S. R. et U. Inquisit. Not. 669. sz. Decretum que revocantur indulgentiae omnes mille vel plurium millium anno rum. S. C. INDULGENTIARUM. URBIS ET ORBIS. Quum huic S. Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositiae ex ’ipsa sui institutione munus demandatum sit vigilandi, ne in christiano populo falsae et apocryphae, vel iam revocatae a RR. PP. Indulgentiae temere evulgentur, pluries ab ea quaesitum est. num Indulgentiae mille sive etiam plurium millium annorum, quae in nonnullis Summariis et etiam in Pontificiis Constitutionibus leguntur, sint re­tinendae uti verae, an potius inter apocryphas amandandae, ea potissimum de causa quod immoderatae viderentur. Porro quum haec S. C. generatim animadverterit praedictarum Indulgenti­arum concessionem, ut plurimum, nulli aut supposititio niti fundamento, praetereaque perpenderit id quod Sacrosancta Tridentina Synodus Sess. 25, cap. XXI Decret. de Indulg. docuit, in concedendis nimirum Indulgentiis moderationem esse adhibendam, ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur; opportunum esse censuit, sicut alias peragere consuevit, ut Indulgentiae omnes, quae mille vel plurium millium anno­rum numerum attingunt, praetermisso an veris sint accensendae vel apocryphis, revo­carentur et abrogarentur: id enim postulare videbantur et mutata temporum adiuncta. et modo vigens in Ecclesia disciplina. Emmi itaque Patres huic S. Congregationi praepositi, in generalibus Comi­tiis ad Vaticanum habitis die 5. Maii 1898, omnibus mature perpensis, unanimi suf-

Next

/
Thumbnails
Contents