Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)

— 2 — pendentis extrema verba, quasi testamento relicta, iteremus: Fcce mater tua. Ac praeclare quidem Nobiscum actum esse censebimus, si id Nostrae commendationes effecerint, ut unusquisque fidelis Mariali cultu nihil liabeat antiquius, nihil carius, liceatque de singulis usurpare verba Ioannis, quae de se scripsit: Accepit eam discipulus in sua1. — Adventante igitur mense Octobri, ne hoc quidem anno patimur, Venerabiles Fratres, carere vos Litteris Nostris, rursus adhortantes sollicitudine qua possumus maxima, ut Rosarii recitatione studeat sibi quisque ac laboranti Ecclesiae demereri. Quod quidem precandi genus divina providentia videtur sub huius saeculi exitum mire invaluisse, ut languescens fidelium excitaretur pietas; idque maxime testantur insignia templa ac sacraria Deiparae cultu celeberrima. -— Huic divinae Matri, cui flores dedimus mense Maio, velimus omnes fructiferum quoque Octobrem singulari pietatis affectu esse dicatum. Decet enim utrumque hoc anni tempus ei consecrari, quae de se dixit: Flores mei fructus lwnoris et honestatis2. Vitae societas atque coniunctio, ad quam homines natura feruntur, nulla aetate fortasse arctior effecta est, aut tanto studio tamque communi expetita, quam nostra. Nec quisquam sane id reprehendat, nisi vis haec naturae nobilissima ad prava saepe consilia detorqueretur, convenientibus in unum atque in varii generis societates coeun­tibus impiis hominibus adversus Dominum et adversus Christum eius3 4. Cernere tamen est, idque profecto accidit iucundissimuni, inter catholicos etiam adamari magis coeptos pios coetus; eos haberi confertissimos; iis quasi communibus domiciliis Christianae vinculo dilectionis ita adstringi cunctos et quasi coalescere, ut vere fratres et dici posse et esse videantur. Neque enim, Christi caritate sublata, fraterna societate et nomine gloriari quisquam potest; quod acriter olirn Tertullianus hisce verbis persequebatur: Fratres vestri sumus iure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur qui unum patrem Deum agnoscunt, qui unum spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae eiusdem ad unam lucem expaverint veritatisi? Multiplex autem ratio est, qua catholici homines societates huius­­modi saluberrimas inire solent. Huc enim et circuli, ut aiunt, et rustica aeraria pertinent, it.emque conventus animis per dies festos relaxandis, et secessus pueritiae advigilandae, et sodalitia, et coetus alii optimis consiliis instituti complures. Profecto haec omnia, etsi nomine, forma, aut suo quaeque peculiari ac proximo fine, recens inventa esse videantur, re tamen ipsä sunt antiquissima. Constat enim, in ipsis Christianae religionis exordiis eius generis societatum vestigia reperiri. Serius autem legibus confirmatae, suis distinctae signis, privilegiis donatae, divinum ad cultum in templis adhibitae, aut animis corporibusve sublevandis destinatae, variis nominibus, pro varia temporum ratione, appellatae sunt. Quarum numerus in dies ita percrebuit, ut, in Italia maxime, nulla civitas, oppidum nullum, nulla ferme paroecia sit, ubi non illae aut complures, aut aliquae certe habeantur. In liis minime dubitamus praeclarum dignitatis locum assignare sodalitati, quae a sanctissimo Rosario nuncupatur. Nam sive eius spectetur origo, e primis pollet anti­quitate, quod eiusmodi institutionis auctor fuisse feratur ipse Dominicus pater; sive privilegia aestimentur, quamplurimis ipsa ornata est, Decessorum Nostrorum muni-1 Ib. 2 Eccli. XXIV, 23. 3 Ps. II, 2. 4 Apolog. c. XXXIX.

Next

/
Thumbnails
Contents