Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)

— 3 — iicentiä. — Eius institutionis forma et quasi anima est Mariale Rosarium, cuius de virtute fuse alias loquuti sumus. Verumtamen ipsius Rosarii vis atque efficacitas, prout est officium Sodalitati, quae ab ipso nomen mutuatur, adiunctum, longe etiam maior apparet. Neminem enim latet, quae sit omnibus orandi necessitas, non quod immutari possint divina decreta, sed, ex Gregorii sententia, ut homines postulando mereantur accipere quod eis Deus omnipotens ante saecula disposuit donarex. Ex Augustino autem: qui recte novit orare, recte novit vivere1 2. At preces tunc maxime robur assumunt ad caelestem opem impetrandam, quum et publice et constanter et concorditer funduntur a multis, ita ut velut unus efficiatur precantium chorus: quod quidem illa aperte declarant Actuum Apostolicorum, ubi Christi discipuli, expectantes promissum Spiritum Sanctum, fuisse dicuntur perseverantes unanimiter in oratione3 4. Hunc orandi modum qui sectentur, certissimo fructu carere poterunt nunquam. Iam id plane accidit inter sodales a sacro Rosario. Nam, sicut a sacerdotibus, divini Officii recitatione, publice iugiterque supplicatur, ideoque validissime ; ita, publica quodammodo, iugis, communis est supplicatio sodalium, quae fit recitatione Rosarii, vel Psalterii Virginis, ut a nonnullis etiam Romanis Pontificibus appellatum est. Quod autem, uti diximus, preces publice adhibitae multo iis praestent, quae privatim fundantur, vimque habeant impetrandi maiorem, factum est ut Sodalitati a sacro Rosario nomen ab Ecclesiae scriptoribus inditum fuerit „militiae precantis, a Dominico Patre sub divinae Matris vexillo conscriptae“, quam scilicet divinam Matrem sacrae litterae et Ecclesiae fasti salutant daemonis errorumque omnium debellatricem. Enimvero Mariale Rosarium omnes, qui eius religionis petant societatem, communi vinculo adstringit. tamquam fraterni aut militaris contubernii, unde validissima quaedam acies conflatur, ad hostium impetus repellendos, sive intrinsecus illis sive extrinsecus urgeamur, rite instructa atque ordinata. Quamobrem merito pii huius instituti sodales usurpare sibi possunt verba illa S. Cypriani: Publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno, sed pro toto populo oramus, quia totus populus unum sumusi. — Ceterum eiusmodi precationis vim atque efficaciam annales Ecclesiae testantur, quum memorant et fractas navali proelio ad Echinadas insulas Turearum copias, et relatas de iisdem superiore saeculo ad Temesváriam in Pannonia et ad Corcyram insulam victorias nobilissimas. Prioris rei gestae memoriam perennem exstare voluit Gregorius XIII, die festo instituto Mariae victricis honori; quem diem postea Clemens XI Decessor Noster titulo Rosarii consecravit, et quotannis celebrandum in universa Ecclesia decrevit. Ex eo autem quod precans haec militia sit „sub divinae Matris vexillo conscripta“, nova eidem virtus novus honor accedit. Huc maxime spectat repetita crebro, in Rosarii ritu, post orationem dominicam angelica salutatio. Tantum vero abest ut hoc dignitati Numinis quodammodo adversetur, quasi suadere videatur maiorem nobis in Mariae patrocinio fiduciam esse collocandam quam in divina potentia, ut potius nihil Ipsum facilius permoveat propitiumque nobis efficiat. Catholica enim fide docemur, non ipsum modo Deum esse precibus exorandum, sed beatos quoque caelites5, licet ratione dissimili, 1 Dialog. 1. I. c. 8. 2 In Ps. CXVIII. 3 Act. I, 14. 4 De orat, domin. 5 Cone. Trid. sess. XXV.

Next

/
Thumbnails
Contents