Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)

dibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis '. Ipse enim vero non modo affert nobis divina munera, sed eorundem est auctor, atque etiam munus ipse est supremum ; qui a mutuo Patris Filiique amore procedens, iure habetur et nuncupatur altissimi donum Dei. — Cuius doni natura et vis quo illustrius pateat, revocare oportet ea quae in divinis litteris tradita sacri doctores explicaverunt, Deum videlicet adesse rebus om­nibus in eisque esse, per potentiam, in quantum omnia eius potestati subduntur; per praesentiam, in quantum omnia nuda sunt et aperta oculis eius; per essentiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi 2.At vero in homine est Deus non tantummodo ut in rebus, sed eo amplius cognoscitur ab ipso et diligitur; quum vel duce natura bonum sponte amemus, cupiamus, conquiramus. Praeterea Deus ex gratia insidet animae iustae tamquam in templo, modo penitus intimo et singulari; ex quo etiam sequitur ea necessitudo caritatis, qua Deo adhaeret anima coniunctissime, plus quam amico amicus possit benevolenti maxime et dilecto, eoque plene suaviterque fruitur. — Haec autem mira coniunctio, quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum seu statu ab ea discrepans qua caelites Deus beando complectitur, tametsi verissime efficitur praesenti totius Trinitatis numine, ad eum veniemus et mansionem apud eum- faciemus3 attamen de Spiritu Sancto tamquam peculiaris praedicatur. Siquidem divinae et poten­tiae et sapientiae vel in homine improbo apparent vestigia; caritatis, quae propria Spiritus veluti nota est, alius nemo nisi iustus est particeps. Atque illud cum re cohaeret, eumdem Spiritum nominari Sanctum, ideo etiam quod ipse, primus suminus­­que Amor, animos moveat agatque ad sanctitatem, quae demum amore in Deum con­tinetur. Quapropter Apostolus quum iustos appellat templum Dei, tales non expresse Patris aut Filii appellat, sed Spiritus Sancti: An nescitis quoniam membra vestra temp­lum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo4 ? — Inhabitantem in animis piis Spiritum Sanctum ubertas munerum caelestium multis modis consequitur. Nam, quae est Aquinatis doctrina, Quum Spiritus. Sanctus procedat ut amor, procedit in ratione doni primi; unde dicit Augustinus, quod per donum quod est Spiritus Sanctus, multa propria dona dividuntur membris Christi5 In his autem mune­ribus sunt arcanae illae admonitiones invitationesque, quae instinctu Sancti Spiritus identidem in mentibus animisque excitantur; quae si desint, neque initium viae bonae habetur, neque progressiones, neque exitus salutis aeternae. Et quoniam huiusmodi voces et motiones occulte admodum in animis fiunt, apte in sacris paginis similes nonnunquam habentur venientis aurae sibilo; easque Doctor Angelicus scite confert motibus cordis, cuius tota vis est in animante pe^abdita: Cor habet qnandam influen­tiam occultam, et ideo cordi comparatur Spiritus Saqctus, qui invisibiliter Ecclesiam vivi­ficat et unit G. — Hoc amplius, homini iusto, vitam scilicet viventi divinae gratiae et per congruas virtutes tamquam facultates agenti, opus plane est septenis illis quae proprie dicuntur Spiritus Sancti donis. Horum enim beneficio instruitur animus et munitur ut eius vocibus atque impulsioni facilius promptiusque obsequatur; haec propterea dona tantae sunt efficacitatis ut eum ad fastigium sanctimoniae adducant, tantaeque excellentiae ut in caelesti regno eadem, quamquam perfectius, perseverent. 1 2 3 4 5 6 1 Rom. v, 5. 2 s. Th. 1/a, q. VIII. a. 3. 3 Ioann. XIV, 23. 4 I. Cor. VI, 19. 5 Summ. th. 1/a, q. XCXVIII, a. 2. — 6 Snmm. th. 3/c, q. VIII, a. 1 ad 3. S. Aug. de Trim. 1. XV, c. 19.

Next

/
Thumbnails
Contents