Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)
8 Ipsoruraque ope charismatum provocatur animus et effertur ad appetendas adipiscendasque beatitudines evangelicas quae, perinde ac flores verno tempore erumpentes indices ac nunciae sunt beatitatis perpetuo mansurae. Felices denique sunt fructus ii, ab Apostolo enumerati \ quos hominibus iustis in hac etiam caduca vita Spiritus parit et exhibet, omni refertos dulcedine et gaudio; cuiusmodi esse debent a Spiritu, qui est in Trinitate genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas1 2. — Itaque divinus Spiritus in aeterno sanctitatis lumine a Patre et a Verbo procedens, amor idem et donum, postquam se per velamen imaginum in testamento veteri exhibuit, plenam sui copiam effudit in Christum in eiusque corpus mysticum, quae est Ecclessia atque homines in pravitatatem et corruptelam abeuntes praesentia et gratia sua tam salutariter revocavit, ut iam non de terra terreni, longe alia saperent et vellent, quasi de caelo caelestes. Haec omnia quum tanta sint, quumque Spiritus Sancti bonitatem in nos immensam luculenter declarent, omnino pustulant a nobis, ut obsequii pietatisque studium in eum quam maxime intendamus. Id autem christiani homines recte optimeque efficient, si eumdem certaverint maiore quotidie cura et noscere et amare et exorare : cuius rei gratia sit haec ad ipsos, prout sponte fluit paterno ex animo, cohortatio. — Fortasse ne hodie quidem in eis desunt, qui similiter rogati ut quidam olim a Paulo apostolo, acceperintne Spiritum Sanctum, respondeant similiter : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus3. Sin minus, multi certe in eius cognitione valde deficiunt; cuius quidem crebro usurpant nomen in religiosis actibus exercendis, sed ea fide quae crassis tenebris circumfusa est. Quapropter quotquot sunt sacri concionatores curatoresque animarum hoc meminerint esse suum, ut quae ad Spiritum Sanctum pertinent diligentius atque uberius populo tradant; sic tamen ut difficiles subtilesque absint controversiae, et prava eorum stultitia devitetur qui omnia etiam arcana divina temere conantur perscrutari. Illud potius commemorandum enucleateque explanandum est, quam multa et magna beneficia ab hoc largitore divino et manaverint ad nos et manare non desinant ; ut vel error vel ignoratio tantarum rerum, lucis filiis indigna, prorsus depellatur. Hoc autem propterea urgemus, non modo quia id attingit mysterium quo ad vitam aeternam proxime dirigimur, ob eamque rem firme credendum ; verum etiam quia bonum quo clarius plenisque habetur cognitum, eo impensius diligitur et amatur. — Nempe Spiritui Sancto, quod alterum praestandum esse monuimus, debetur amor, quia Deus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua4. Amandusque idem est, quippe substantialis, aeternus, primus amor ; amore autem nihil est amabilius : multoque id magis quia summis ipse nos cumulavit beneficiis, quae ut largientis benevolentiam testantur, ita gratum animum accipientis reposcunt. Qui amor duplicem habet utilitatem neque eam exiguam. Nam tum ad illustriorem in dies notitiam de Spiritu Sancto capiendam nos exacuet; Amans enim, ut Angelicus ait, non est contentus superficiali apprehensione amati, sed nititur singula quae ad amatum pertinent intrinsecus disquirere, et sic ad interiora eius ingreditur, sicut de Spiritu Sancto, qui est amor Dei, dicitur quod scrutatur etiam profundav Dei 5 : tum caelestium donorum copiam nobis conciliabit largiorem, eo quod donantisunanum 1 Gal. V. 22. 2 S. Aug. de Trin. 1. VI. c. 9. 3 Act. XIX, 2. 4 Deut. VI, 5. 5 I Cor. II. 10 — Summ. th. Íja 3/ce. q. XXVIII, a. 2.