Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
2 gratiae et misericordiae Matrem enixis fervidisque precibus exorabunt pro praesentibus Ecclesiae Catholicae indigentiis, pro peccatorum conversione, atque praesente generatione, ut ad exemplum Deiparae almam Castitatis virtutem, qua Ecclesiae filii, filiaeque imprimis olim claruere, sectentur, juxta mentem Summi Romani Pontificis. Quum aliquis Sacerdos nequiverit sacrum ea die agere, quam sibi elegerit, sacrum idem vel alia die obire vel illud alteri Sacerdoti celebrandum committere poterit . . .« EMME DOMINE. 2638. sz. Dubia quoad absolutionem complicis in peccato turpi. Iam quaesitum fuit a s. Poenitentiaria »An incurrat censuras, in absolventes complicem, in peccato turpi latas, qui complicem quidem absolvat, sed complicitatis peccatum in confessione non declaravit.« Et s. Poenitentiaria die 16. Maii 1877. respondendum censuit: Privationem iurisdictionis absolvendi complicem in peccato turpi, et adnexam excommunicationem quatenus confessarius illum absolverit, esse in ordine ad ipsum peccatum turpe, in quo idem Confessarius complex fuit. Hanc vero responsionem quidam ita interpretantur, ut excommunicatio in absolventes complicem lata fere semper eludi possit. Siquidem ad hoc sufficeret poenitentem complicem a confessario praemoneri de peccato huiusmodi non declarando. Sic enim iuxta eosdem, absolvens complicem, semper immunis a censura evaderet. Ad praecavendos in re tanti momenti abusus, postulans duas sequentes quaestiones sacrae Poenitentiariae proponit; I. An effugiat censuras, in absolventes complicem in re turpi latas, Confessarius, qui complicem, sed de peccato complicitatis in confessione tacentem, absolvit: quamvis certum sit, complicem non adiisse alium sacerdotem, nec ideo fuisse absolutum a peccato complicitatis. Ratio dubitandi videtur esse, quia in tali casu, quamvis peccatum complicitatis non subiiciatur clavibus a poenitente, confessarius tamen non potest absolvere complicem ab aliis peccatis, quin, eo ipso, indirecte saltem, eum absolvat a peccato complicitatis, quod scit non adhuc fuisse clavibus rite subiectum, neque ideo remissum. II. An incurrat censuras in absolventes complicem in peccato turpi latas, confessarius, qui ad vitandas praefatas censuras, induxit directe vel indirecte poenitentem complicem ad non declarandum peccatum turpe cum ipso commissum et deinde complicem absolvit, sed peccatum complicitatis non declarantem : Ratio dubitandi est, quia nemini fraus sua patrocinari debet; insuperque si, talia agendo, confessarius censuras praecaveret, iam prohibitio absolvendi complicem, sub poena excommunicationis, illusoria plerumque videretur. Directe autem confessarius inducit poenitentem quando positive et explicite eum praemonet de tacendo peccato complicitatis, quia, v. g. illud iam novit et declaratio illius esset inutilis. Indirecte vero inducit quando confessarius suadere conatur poenitentem, sive quod actio turpis, cum ipso commissa non est peccatum sive saltem non tam grave, ut de ipso inquietari debeat; unde poenitens concludit ipsi licere non declarare tale peccatum, et ab eo declarando revera abstinet. Sacra Poenitentiaria, mature consideratis expositis, et approbante SSmo Dno