Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
currere opus est. ecce Matthias simul et Hungária .... Apostolieae Sedi et vestrae Beatitudini devoti manent, aeternumque manebunt. Nec vero vel Regis dictis, vel Pontificis expectationi res defuit: manetque posteritati gravissimum documentum. — Huc praeterea spectant tamquam fidelis admodum voluntatis praemia, eae commendationes non paucae nec mediocres, quibus ab hac Sede Apostolica dignatum est genus vestrum ; singulares item honores ac privilegia, quae vestris regibus ab ipsa sunt impertita. Libet autem Nobis, praesentemque celebritatem omnino addecet, illustriorem quamdam paginam excitare ex amplo diplomate, quo Clemens XIII. Mariae Theresiae, reginae Hungáriáé, eique in eodem regno successuris apellationem Regis Apostoliéi, privilegio vel consuetudine inductam, pro potestate confirmavit. Hoc igitur Pontificis praeconio, ut iam patres atque avi, nepotes ipsi fruantur : „ . . . Florentissimum Hungáriáé regnum, ad christianae ditionis et gloriae terminos proferendos, vel propter „bellicosissimae gentis fortitudinem omnium aptissimum, vel propter locorum naturam „opportunissimum adhuc quidem semper habitum est et fuit.. Neque vero quisquam „ignorat quam multa et quam egregia facinora pro tuenda propagandaque Iesu Christi „religione gessit nobilissima Hungarorum gens; quam saepe manus conseruit cum „teterrimis hostibus, iisdemque ad communem christianae reipublicae perniciem erumpentibus suo veluti corpore aditum interclusit, maximasque de illis victorias reportabit. Celebrantur ea quidem fama, clarissimisque prodita sunt monumentis litterarum. „At, silentio nullo modo praeterire possumus Stephanum illum sanctissimum fortissi„mumque Hungáriáé principem, cuius memoriam caelestibus honoribus consecratam „atque in Sanctorum numero collocatam rite veneramur. Eius autem virtutis, sanctitatis, fortitudinis vestigia extant istis in locis ad laudem Hungarici nominis sempiter„nam. Neque eius pulcherrima exempla virtutum reliqui in regno successores non sunt „perpetuis temporibus imitati. QuamÁ'brem nemini mirum videri debet, si romani Pontifices Hungaricam nationem eiusdemque principes et reges, oh maxima et egregia „illorum erga catholicam fidem et romanam Sedem merita, amplissimis semper laudibus ac privilegiis condecoraverint. Quale est illud in primis sane honorificum, quod ante „reges, quando prodeunt in publicum, tamquam splendidissimum Apostolatus insigne, „Crux praeferatur, idque ut ostendatur Hungaricam nationem atque eius reges gloriari „unice in Cruce D. N. Iesu Christi ; atque in eo signo pro catholica fide et dimicare „semper et vincere consuevisse1“. Iaiuvero, quamquam tam praeclaris hominum ac rerum recordationibus solemnia commendari vestra magnisque laetitiae significationibus exornari perpulchrum est, res tamen ipsa suadet ut aliquid spectetur amplius, quod tluxum non sit idemque communi bono solida afferat incrementa. Caput est, ut se respiciat Hungária: et conscientia nobilitatis religiosissimorum patrum impulsa, nec ignara temporum, ad proposita digna nitatur. Vos nimirum, cuiuscumque ordinis estis, appellat cohortatio Apostoli : State in fide, viriliter agite et confortamini'1: eique concinat sane oportet una mens omnium et vox: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem;1 2 3 Kon inferamus crimen gloriae nostrae.4 —_ Saeculi cursum universe contuentibus dolendum certe. Venerabiles Fratres, homines passim esse, eosque in sinu Ecclesiae nutritos, qui — 4 — 1 Epist. Quum inulta alia die XIX. aug. an. MDCGLV1I1. 2 I. Cor. XVI., ia. 8 Hebr. X., ‘23. 4 1. Maehah IX., 10.