Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
religionem catholicam neque opinione neque actione vitae proinde colant ac digna est, paremve propemoduin faciant cuilibet religionis formae, atque etiam suspectam invisamque habeant. Vix autem attinet dicere quale illud sit, praestantissimani hanc patrum hereditatem degeneri sensu repudiare, et quam ingrati sit improvidique animi beneficia eius, tum diu parta agnoscere nolle, tum in posterum expectanda negligere. Siquidem in sapientia institutisque catholicis virtus et efficientia inest, prout initio monuimus, mira prorsus et multiplex ad humanae societatis bonum; neque ea cum aetatibus exarescit, sed eadem semper et vivida, novis item temporibus, modo ne opprimatur, constanter est profutura. — Quod propius attingit populum vestrum, iam ei Nos de religione, per superiores litteras adsimilesque curas, satis consuluisse existimamus, aeque periculis denunciatis ab illa prohibendis, aeque adiumentis propositis quae ad eius libertatem dignitatemque aptius conducerent. Et quoniam a re religiosa res civilis dissociari nequit, huic etiam curationem opemque afferre, quod plane cohaeret cum Apostolico officio, vehementer studuimus. Nam quae Nobis visum est convenienter tempobus vestris identidem suadere et praescribere, ea non exiguam partem, ut probe meministis, publicae quoque saluti ac prosperitati vertebant. Quod si, hoc ipso in genere, coniuncta honorum studia impensius quotidie consiliis monitisque Nostris sint responsura, quidni eam spem amplectamur quae ex hac saeculari memoria letior efflorescit et quasi praelucet ad communium votorum exitum maturandum? Nemini sane civi optimo non id in votis fuerit, ut, sublatis dissentiendi caussis, suus Ecclesiae ne abnuatur honos, ex quo pariter civitati luculentius niteat suus, in foedere ductuque avitae religionis. Inde fiet ut auctoritas potestatum, mutua ordinum officia, institutio adolescentiae, talia plura recte se tueantur in veritate, in iustitia, in caritate: his enim maxime fundamentis praesidiisque civitates nituntur ac vigent. — Quae complexio bonorum ut apud vos habeatur qualis clariore patrum memoria fuit, id certe valiturum non minime est, si pietatis affectio erga romanam Ecclesiam, novis veluti auspiciis, ab eorum exemplo incitamenta capiat. Opportune quidem in publicis gaudiis illud etiam indictum novimus, ut honorificentissimum Stephani diadema insueta pompa per urbem principem, ad Sedem Comitiorum dedicandam, certa die deferatur; nihil quippe cum gloria nationis regumque vestrorum tam est connexum, nihil cum recta civilis rei temperatione tam congruit, quam sacrum illud regiae potestatis insigne. At vero spe libet praesumere duplex praestabile emolumentum ex illa re facile oriturum. Alterum, ut in ordinibus atque in multitudine eo magis sacramentum firmetur obsequii fideique in augustam Domum Habsburgensem, quae idem diadema, ultro sibi a maioribus vestris delatum, ad felicitatem regni perpetuo gessit; alterum, quod est huius propositi, ut copulata recordatio intimae patrum cum Cathedra Petri necessitudinis, quae per ipsum pontificale donarium rata sanctaque extitit, iisdem vinclis stabilitatem addat et robur. Sciat autem gens Hungarorum illustris,' omnino se posse ac debere auctoritati et gratiae confidere Sedis Apostoiicae: quae nec immemor erit unquam rerum ab ipsa pro catholico nomine praeclare gestarum, et pristinum erga ipsam animum providentiae indulgentiaeque maternae retinet, retinebit. — Quantum est in Nobis, si quidquam adhuc vestra causa curavimus et effecimus, ea Deus perbenigne ad successum foveat, Nobisque consilio et ope sua sic adsit, ut liceat eo vel amplius rationibus vestris gratificari. Per hanc praesertim faustitatem respiciat Ille praesentissimo numine Regem vestrum Apostolicum, ordines, clerum, populum universum; faciatque affluentes eorum copia bonorum, quae ipse nationibus regnisque promisit custodientibus iustitiam et