Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
partes iti iure publico sive constituendo sive administrando: eius certe sapientia, disciplina, aequitas, cunctis ordinibus libentissimis, usquequaque influxit. — Civilis praeterea libertatis, pro qua populus vester nunquam destitit propugnare, Pontifices romani tutores vindicesque se, quodcumque illa in periculum ac discrimen vocata est, vel rogati vel ultro praebuerunt. Id saepius olim accidit; tunc in primis quum impetus acerrimorum lidei sanctae hostium oportuit refutari. Qua in parte nemo quidem unus non consenserit, clades teterrimas, quae simul plerisque ex occidente populis imminebant, Hungarorum constantia invicta esse depulsas: nulli tamen obscurum est, ad eam eventuum felicitatem decessores Nostros contulisse multum, suppeditata pecunia, missis auxiliis, conciliatis foederibus, praesidio caelesti exorato. Id potissimum praestitit Innocentius XI; cuius perennat nomen, ab utroque clarum insigni facto, liberata nempe circumsedentibus infeste armis Vindobona, et Buda, urbe primaria vestra, post diutinam oppressionem magnifice vindicata. — Item Gregorio XIII. immortale in gentem vestram stat meritum. Quum enim et istic, ob studia novarum rerum ex finitimus infusa populis, religio graviter laboraret, saluberrimum ille consilium, quod iam aliis pro nationibus sapienter liberaliterque perfecerat, idem pro Hungária, tamquam insigni et amplo christiani orbis membro, suscepit. Scilicet collegium vobis in urbe condidit, quod deinde Germanico adiugendum censuit, in quo delecti alumni ad doctrinas virtutesque sacerdotio dignas exquisitius instituti, operam ecclesiis vestris fructuosiorem aliquando navarent : Id quod non intermissa ubertate evenit, multis etiam eductis qui episcopalem gradum magna laude parique Ecclesiae et civitatis decore tenuerunt. Isthaec Nos similiaque beneficia que continua Ecclesiae gratia sunt in genus vestrum profecta, libentes agnovimus non tam esse patriis consignata fastis, quam in animis civium alte manere insculpta. Instar omnium locuples testis est, inde a saeculo quinto decimo, Ioannes ille Hunyady, cuius consilium et fortitudinem nunquam Hungária non efferet memor : is igitur grate diserteque affirmavit: Haec patria, nisi stetisset fide, opibus, reor, non fuisset statura: eodemque regni moderatore, ordines cuncti, communi ad Nicolaum V. epistola, professi sunt: Utcumque sumus, Apostolira maxima gratia enutriti consistimus. Quibus testificationibus tantum abest ut consecutae aetates quidquam ademerint ponderis ut non minimum potius addidisse, beneficiis auctis, videantur. — Emergitque in Hungaris, quemadmodum in semper magno opere enisi sint praecipuaeque sibi duxerint gloriae, ut regnum suum Apostolicae Sedi, tamquam peculiare et deditissimum, quam maxime obstrictum tenerent. Huic rei complura quidem ex actis publicis suffragantur; vel litterae a regibus et optimatibus ad Pontifices romanos summa cum pietate perscriptae, vel exempla magnanimae strenuaeque virtutis, quae, ante etiam quam contra irruentes Mahometanorum copias contenderet, suppetias venit Ecclesiae, ad iura eius tutanda ulciscendas ve perduellium iuiurias. At, ne fusius ea persequamur, satis loquuntur quae multis modis intercessere officia regi Ludovico Magno cum Innocentio VI. et Urbano V. plena fidei et observantiae, plena benevolentiae et laudis. Eaque sunt commemorabilia quae Mathias rex Paulo II. rescripsit, adhortanti ut nomini catholico, ab Hussitis in Bohemia afflicto, ope valida subveniret: Ego me, inquit, sanctae romanae Ecclesiae et vestrae Beatitudini, una cum regno meo totum dedicavi. Nihil mihi tam arduum, nihil adeo periculosum Dei in terris Vicarius, hinno Deus ipse iubere potest, quod suscipere non pium et salutare existimem, quod non intepridus aggrediar, praesertim ubi de solidanda fide catholica et de contundenda perfidia impiorum agitur .... Quibuscumque religionis hostibus oc-