Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

PER SOLLEMNIA SACRAE PENTECOSTES PECVLIARES PRECES CATHOLICIS COMMEMDANTVR LEO IT. XIII VNIVERSIS CHRISTIFIDELIBVS PRAESENTES LITTERAS INSPECTVRIS SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Provida matris caritate dignum maxime est votum, quod Ecclesia rite Deo exhibere non cessat, ut populo Christiano, quacumque ille patet, una sit fides mentium ] et pietas actionum. Similiter Nos, qui Pastoris divini ut personam in terris gerimus ita i studemus animum imitari, idem propositum catholicas inter gentes fovere nullo modo1 intermisimus, idemque nunc enixis apud gentes eas urgemus, quas Ecclesia ipsa iam diu ad se magno revocat desiderio. Hisce vero consiliis curisque Nostris unde praecipue et auspicia petierimus et incrementa expectemus, non obscurum est apertiusque in dies extat: ab eo nimirum qui Pater misericordiarum iure optimo invocatur, et cuius est illustrare mentes benigneque voluntates flectere in salutem. — Nec sane catholici non videre possunt quanta sit susceptarum a Nobis rerum gravitas et praestantia ; in eis namque, cum amplificatione divini honoris et Christiani nominis gloria, salus pluri­morum vertitur sempiterna. Quae ipsi si probe religioseque, ut aequum est, considerent, acriorem profecto sentient animis vim flammaque supernae caritatis, nihil quidquam Dei gratia recusantis, nihil non enitentis pro fratribus. Ita fiet, quod magnopere optamus ut Nobiscum illi coniungant, alacres non modo secundi exitus fiduciam, sed omnem etiam quam possint opem; eam in primis quam humiles sanctaeque preces a Deo conciliant. — Cuiusmodi officio pietatis nullum videtur accommodatius esse tempus, quam quo olim Apostoli, post Domini ascensum in caelum, simul constiterunt perseve­rantes unanimiter in oratione cum.... Maria Matre Jew1, promissam expectantes virtutem ex alto omniumpue dona charismatum. In eo nempe Caenaculo augusto ex eoque Paracliti illabentis mysterio, Ecclesia, quae iam a Chisto concepta, ipso moriente pro­dierat, tunc feliciter, quodam veluti afflatu divinitus accedente, suum coepit obire munus per gentes omnes, in unam fidem novitatemque christiante vitae adducendas. Brevique tempore fructus consecuti sunt uberes et insignes ; in quibus ea voluntatum 1340 sz. X keresztények egységének előmozd Írásá­ra a pünkösdi ünnepek alkal­mából búcsúk­kal összekötött ájtatosság ajánltatik. 1 Act. iv, 14. V.

Next

/
Thumbnails
Contents