Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

I. Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi! In limine novi, quem Deo largiente ingressi sumus, anni Vos salutaturi, 1. sz. avet animus — quod totus Regni episcoporum • intendit chorus — Vos creditosque curis Vestris fideles, tot inter angustias, tot inter dolores, queis premimur universi hac temporum iniquitate, solari atque confortare in Domino, simulque consolari in Vobis per eam, quae invicem est, fidem Vestram atque nostram.1) Non estis nescii, W. FF. et FF. DD. — ut alia, quae postremis annis corda nostra angustiis doloribusque replebant, praetereamus mala —, legem de matrimonio, quod vocant civile, die 18. decembris anni elapsi publicis illatam esse tabellis. Nostis VV. FF. et FF. DD. nos grandis, quod a Deo accepimus, muneris memores, nulli defuisse sollicitudini, nulli pepercisse labori, ut tantum malum a grege nostro, a patria nostra propulsaretur. Nostis, nos devotissimas supplicesque ad Regem Apostolicum dedisse litteras, quibus exposuimus instituti illius rationem fidei Catholicae, iuribus Ecclesiae iniuriosam, throno patriaeque perniciosam. Dedimus et litteras ad Regni gubernium, easdemque, quas institutum illud Sanctae Dei Ecclesiae fidei, iuri­­busque inferat iniurias, quaeque in ipsam rempublicam ex eodem redundent mala, ex­tulimus. Nostis, nos pastoralibus ad Vos fidelesque nostros dimissis litteris cunctas, quas institutum illud in fidem nostram, libertatem nostram, in Ecclesiam nostram con­tinet iniurias. et cuncta, quae familiae Christianae, reipublicae fundamento, ipsiusque reipublicae ordini salutique nonmodo minatur pericula, sed tristi aliarum gentium expe­rientia teste, infligit mala, in aprico posuisse. Nostis, nos in comitiis regni, viris Ecclesiae Sanctae fidelissimis stipatos, eoruinque zelo et opere adiutos, contra legem illam levasse vocem nostram, dedisse suffragia nostra. Ast—proh dolor—conamina nostra cuncta, cuncta molimina, sperato caruere effectu. Nostrum iam est, ut erigamus deiectionem populi nostri.2) Nolite itaque VV. ‘) Rom. 1, 12. 2) 1. Machab. 3, 43.

Next

/
Thumbnails
Contents