Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)
Eme et lime Domini Obsme, Litteris die 17 Februarii pp. signatis, quaerebat Eminentia Tua 1°) Is qui levavit e Sacro Fonte aut tetegit in confirmatione duos aut plures filios ejusdem matris, habet-ne cum illa tot impedimenta comp átérni tatis spiritualis, quot eius filios sic tenuit? •i/ 2°) Haec omnia impedimenta sunt-ne libello supplici enuntianda ut valeat dispensatio ? Re discussa in Cogne generali habita feria IV die martii hujus anni, Emi Dni Card, una mecum generales Inques respondendum decreverunt: Si quis plures Eiusdem personae fiiios eodem Sacramento teneat, cognationem spiritualem non augeri, et consequenter opus non esse ad dispensationis validitatem ut in supplici libello haec circumstantia exprimatur. Iterim impensos ... — Romae die 29. április 1894. R. Card. MONACO. 2695 sz. Methodus statuitur in nuncupationi votorum sequenda. S. RITUUM CONGREGATIO. DECRETUM GENERALE. I. Non semel a S. Rituum Congregatione exquisitum fuit: Utrum, et quomodo solemnis votorum professio, aut eorum renovatio, quae in plerique religiosis tam virorum .quam mulierum Congregationibus locum habet, intra Missam peragi valeat. Porro in peculiaribus casibus non una eademqe fuit responsionis ratio, quin umquam Generale Decretum hac de re editum fuerit. Quapropter, ad omnem ambiguitatem de medio tollendam, et uniformitatem inducendam, eadem Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Cardinali eidem Praefecto, cunctis mature perpensis, atque iis praesertim, quae in Bulla sa. me. Gregorii Papae XUI. „Quanto fructuosiusdata Kilendis Februarii 1535 pro approbatione Constitutionum Societatis Iesu, hac de re continentur, in Ordinariis Comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, sequentem methodum, servari posse constituit: ,,Celebrans profitent i tun rota excepturus, sumpto Ssmo Eucharistiae Sacramento, absoluta confessione, ac verbis quae ante fidelium Communionem dici solent, Sacram Hostiam manu tenens, ad profitentes sese concertet : hi cero singuli alta coce professionem suam legent, ac postquam quisque legerit station Ssmnm Eucharistiae Sacramentum sumet. In renovatione autem votorum, Celebrans ad altare conversus exspectet donec renovantes votorum formulam protulerint; qui nisi, pauci sint, omnes simul, uno praeéunte formulam renovationis recitabunt, ac postea ex ordine Ssmum Corpus Domini accipient. Haec tam in methodus, cum recepta fuerit, in respecti vis Congregationum Constitutionibus minime apponenda est. Non obstantibus cuibuscumque particularibus Decretis in contrarium facientibus, quae prorsus revocata atque abrogata censeantur.“ Die 14. Augusti 1894. Facta autem SS. D. N. Leoni Papae XIII. per me infrascriptum Cardinalem Praefectum de praemissis relatione, idem Sanctissimus Dominus Noster sententiam Sacrae Congregationis approbavit, ratam habuit, ac Decreta in contrarium facientia per praesens penitus abrogata esse declaravit. Die 27, iisdem mense et anno L. f S. f CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. PRAEF. ALOISIUS TRIPEPI Secretorius.