Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)

3 II. Inter Constitutiones Romanorum Pontiilcum, ac S. Rituum Congregationis De­creta, quae edita fuere pro moderando cultu Servorum Dei, qui cum fama Sanctitatis vel Martyrii decesserunt, sed inter Beatos, aut Sanctos ab Apostolica Sede adhuc relati non sunt, nonulla ad eorum imaginum sive in templis, sive in publicis oratoriis appositionem pertinent. Recenter etiam cum Vicarius Apostolicus Districtus Occidentalis Scotiae retulis­set, in vitris coloratis, quibus templorum fenestrae decorantur, praefatas imagines interdum depingi ; Sacra eadem Congregatio per Decretum die 24 Martii 1860 editum, hunc mo­rem minime approbandum censuit. Verumtamen cum non raro, nedum in eiusmodi vitris, sed etiam in templorum parietibus facta ac gesta repraesententur, quorum Dei Famuli, vel praecipui actores, vel pars aliqua fuerunt ; dubitatum est, num prohibitio illa etiam ad historicas huiusmodi repraesentationes sese porrigat. Re itaque maturo examini subiecta, auditisque votis virorum in Sacra Theologia, et in ecclesiastica quoque Archaeologia prae­stantium, Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Cardinali eidem Praefecto, in Ordinariis Comitiis, subsignata die ad Vaticanum habitis respondendum censuit: „Imagines virorum ac mulierum qui cum fama sanctitatis decesserunt, sed nondum Beatificationis aut Canonizationis honores consecuti sunt neque altaribus utcumque imponi posse, neque extra altaria depingi cum aureolis, radiis, aliisve sanctitatis signis ; posse tamen eorum imagines, vel gesta ac facta in parietibus Ecclesiae, seu in vitris coloratis exhiberi, dum­modo imagines illae neque aliquod cultus vel sanctitatis indicium praeseferant, neque quid­quam profani aut ab Ecclesiae consuetudine alieni.“ Die 14 Augusti 1894. Facta postmodum Sanctissimo Domini Nostro Leoni Papae XIII. per me sub­scriptum Cardinalem Praefectum de praedictis relatione, idem Sanctissimus Dominus Noster Sacrae Congregationis sententiam ratam habuit, confirmavit, et ita decreta, quae in con­trarium facere videantur, intelligi debere iussit. Di 27 iisdem mense et anno. f CAL Card. ALOISI-MASELLA S R. C. PRAEF. ALOISIUS TRIPEPI, Sécretarius, 2696. sz. De imaginibus famulorum Dei. in eccle­siis quomodo pingendis. ili. Evulgato Generali Decreto super primariis et secundariis festis, et eorumdeu catalogo, Dubium excitatum fuit in Sacrorum Rituum Congregatione, an praecedentia fe­stis primariis super secundariis tributa, afficiat solum Duplicia primae et secundae classis et Duplicia maiora, an etiam Duplicia minora et, Semiduplieia ? Itaque in Ordinariis Co­mitiis, subsignata die ad Vaticanum habitis, subscriptus Cardinalis eidem S. Congregation Praefectus sequens proposuit Dubium ' An distinctio inter Primaria et Secundaria Festa vi Decreti Generalis diei 2 lulii 1893, sola respiciat Duplicia primae et secundae classis ac Duplicia maiora; vel etiam Duplicia minora ac Semiduplieia, tam in occursu, quam k concursu, et in repositione ? Et Sacra Congregatio, omnibus mature perpensis, respondendum censuit : Negative ad primam partem : Affirmative ad secundam : ac Decreta quaecumqui particularia in contrarium facientia per illud Generale superius memoratum uti revocata ac nullius roboris habenda esse. Die 14 Augusti 1894. f CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. PRAEF Loco -f Sigilli. ALOISIUS TRIPEPI Secretarius. 2697. sz. 1 Interpretao Decreti de festis prima- 5 riis et secun­dariis. i > 5 1 0 > Loco -f- Sigilli.

Next

/
Thumbnails
Contents