Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)

VIII. BEATISSIME PATER! Episcopus Ruthenensis et Vabrensis, Cardinalis Bonrett, liaec Sanctae Sedi ex­ponendi veniam petit. Reperire est apud nos aliquem esse patrinum, in Confirmatione, duorum aut plurium filiorum et alterius : et idem accidere potest, rarius tamen, in Baptismo. Duo, in eo casu, aut plura esse impedimenta compaternitatis spiritualis inter patrinum et horum filiorum matrem, et illa omnia esse in petitione dispensationis expri­menda, affirmant Sanchez, 1. VIII, disp. XXIV, n. 4 et 5 — Salmant, de Matrim. c. XIV. n. 69 et 51 — S. Ligouri 1. VI. n. 1188. — et alii. Et huius afferunt probatio­nes : 1. Causae sunt distinctae, aut etiam diversae, scilicet plura Sacramenta et plures pueri. Ergo-et effectus, seu impedimenta sunt diversa. 2. Is, qui rem habet cum duabus intra secundum gradum consanguineis sponsae, duplex impedimentum affinitatis habet cum ea. Ita hic, qui duos filios ejusdem matris tetigit in Confirmatione, dupliciter illi spiritua­­liter junctus est. 8. Is certe cum unoquoque puero habet cognationem spiritualem ; ergo et cum eorum matre ex duplici vario capite, 4. Plura haec impedimenta sunt in petitione dispensationis declaranda ; majus enim efficiunt impedimentum, et graviorem exigunt cau­sam ad dispensandum. Nostri hodierni scriptores fatentur duo quidem esse impedimenta spiritualis cog­nationis et ea in libello ad dispensationem esse declaranda, si unus fuit patrinus filii al­terius et ista vicissim matrinae filiae prioris ; item, si quis eumdern filium e sacro fonte levavit et in Confirmatione tenuit. Quidam vero negant duo aut plura esse impedimenta, si quis duos aut plures filios alterius tenuit in Baptismo vel in Confirmatione ; aut saltem unum tunc esse declarandum impedimentum affirmant ; quin tamen hujus rationem afferant. Nullum de hoc decretum Sacrarum Congragationum inveni. Unde, humiliter ad Sanctitatis Vestrae pedes provolutus sequentibus dubiis responsum a Sancta Sede expostulo. I. Is, qui levavit e Sacro Fonte, aut tetigit in Confirmatione, duos aut plures filios ejusdem matris habet ne cum illa tot impedimenta compaternitatis quot ejus filios sic tenuit ? II. Haec omnia impedimenta sunt-ne in libello supplici enuntianda, ut valeat dispensatio ? Datum Ruthenis die 17 Februarii 1894. — Sanctitatis Vestrae addictissimus fi­lius et creatura vestra, ERNESTUS Card. BOURRET. episc. Ruth, et Vabr. 2694. sz. Cognatio spi­ritualis non augetur, si cfuis plures ejusdem per­sonae filios in eodem Sacra­mento teneat.

Next

/
Thumbnails
Contents