Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)

— 3 Gloriam Filii de morte triumphantis in tacita delibat laetitia : sedes autem superas repe­tentem materno affectu prosequitur; at, caelo digna, detinetur in terris, exorientis Ecclesiae solatrix optima et magistra, quae profundissimam divinae sapientiae, ultra quam credi valeat, penetravit abyssum\ Quoniam vero humanae redemptionis sacramentum non ante perfectum erit quam promissus a Christo Spiritus Sanctus advenerit, ipsam idcirco in inemori Cenaculo contemplamur, ubi simul cum Apostolis pro eisque postulans inenarrabili gemitu, eiusdem Paracliti amplitudinem maturat Ecclesiae, supremum Christi donum, the­saurum nullo tempore defecturum. Sed cumulato perpetuoque munere causam nostram exoratura est, ad saeculum immortale progressa. Scilicet ex lacrimosa valle in civitatem sanctam Ierusalem evectam suspicimus, choris circumfusis angelicis : colimusque in Sancto­rum gloria sublimem, quae stellanti diademate a Filio Deo aucta, apud ipsum sedet regina et domina universorum. — Haec omnia, Venerabiles Fratres, in quibus consilium Dei proditur, consilium sapientiae, consilium pietatis1 2, simulque permagna in nos merita Vir­ginis Matris elucent, neminem quidem possunt non ineunde afficere, certa spe iniecta divinae clementiae et miserationis administra Maria consequendae. Eodem spectat, apte concinens cum mysteriis, precatio vocalis. Antecedit, ut aequum est, dominica oratio ad Patrem caelestem : quo eximiis pustulationibus invocato, a solio maiestatis eius vox supplex convertitur ad Mariam ; non alia nimirum nisi hac de qua dicimus conciliationis et deprecationis lege, a sancto Bernardino Senensi in hanc sen­tentiam expressa: Omnis gratia quae huic saeculo communicatur, triplicem habet processum. Nam a Deo in Christum, a Christo in Virginem, a Virgine in nos ordinatissime dispen­satur3 *. Quibus veluti gradibus, diversae quidem inter se rationis, positis, in hoc extremo libentius quodammodo longiusque ex instituto Rosarii insistimus, salutatione angelica in decades continuata, quasi ut fidentius ad ceteros gradus, id est per Christum ad Deum Patrem, nitamur. Sic vero eamdem salutationem toties effundimus ad Mariam, ut manca et debilis precatio nostra necessaria fiducia sustentetur; eam flagitantes ut Deum pro nobis, nostro velut nomine, exoret. Nostris quippe vocibus magna apud illum et gratia et vis accesserit, si precibus Virginis commendentur: quam blanda ipsémét invitatione compellat: Sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcisi. Hanc ipsam ob rem toties redeunt praedicata a nobis quae sunt ei gloriosa nomina ad impetrandum. Eam salutamus, quae gratiam apud Deum invenit, singulariter ab illo plenam gratia, cuius copia ad universos proflueret: eam, cui Dominus quanta maxima fieri possit coniunctione inhaeret; eam, in mulieribus benedictam, quae sola maledictionem sustulit et benedictionem portavit5, beatum ventris sui fructum, in quo benedicentur omnes gentes: eam demum Matrem Dei invoca­mus ; ex qua dignitate excelsa quid non pro nobis peccatoribus certissime exposcat, quid non speremus in omni vita et in agone spiritus ultimo ? Huiusmodi precibus mysteriisque qui omni diligentia et fide vacaverit, fieri certe nequit ut non in admirationem rapiatur de divinis in magna Virgine consiliis ad commu­nem gentium salutem ; atque alacri gestiet fiducia sese in tutelam eius sinumque recipere, ea fere sancti Bernardi obtestatione : Memorare, o piissima Virgo Maria, nunquam audi­1 S. Bernardus, de XII praerogatio. B. M. V. n. 3. 2 S. Bernardus, serm. in Nativ. B■ M- V, n. 6. 8 Serm. VI in festis B. M. V. de Annunc. a. I, c. 2. * Cant. II, 14. 5 S. Thomas, op. VIII, super saliit, angel n. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents