Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)

4 tum a saeculo quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua paten­tem suffragia esse derelictum. Quae autem esi Rosarii virtus ad suadendam orantibus impetrationis fiduciam, eadem pollet ad misericordiam nostri in animo Virginis commovendam. Illud est manifestum quam sibi laetabile accidat, videre nos et audire dum honestissimas petitiones pulcherri­­masque laudes rite nectimus in coronam. Quod enim, ita comprecando, debitam Deo reddimus et optamus gloriam ; quod nutum voluntatemque eius unice exquirimus perficiendam ; quod eius extollimus bonitatem et munificentiam, appellantes Patrem ac munera praestanti.-sima indigni rogantes : hisce mirifice delectatur Maria, vereque in pietate nostra magnificat Dominum. Digna siquidem precatione alloquimur Deum, quum oratione dominica alloquimur. Ad ea vero quae in hac expetimus, tam per se recta et composita, tamque congruentia cum Christiana fide, spe, caritate, addit pondus commendatio quaedam, Virgini quam gra­tissima. Nam cum voce nostra vox ipsa consociari videtur Iesu Filii ; qui eamdem orandi formulam conceptis verbis tradidit auctor, praecepitque adhibendam: Sic ergo vos orabitis Nobis igitur talem praeceptionem, Rosarii ritu, observantibus propensiore illa voluntate, ne dubitemus, officium suum, solliciti amoris plenum, impendet; haec autem mystica precum serta facili ipsa vultu accipiens, bene largo munerum praemio donabit. — In quo, ut liberalissimam bonitatem eius certius nobis polliceamur, non mediocris causa est in propria Rosarii ratione, ad recte orandum perapta. Multa quidem et varia, quae hominis est fra­gilitas, orantem avocare a Deo solent eiusque fidele propositum intervertere : at vero qui rem probe reputet, continuo perspiciet quantum in illo efficacitatis insit, quum ad inten­dendam mentem et socordiam animi excutiendam, tum ad salutarem de admissis dolorem excitandum educendumque spiritum in caelestia. Quippe ex duobus, ut percognitum est, constat Rosarium, distinctis inter se coniunctisque, meditatione mysteriorum et acta per vocem precatione. Quocirca hoc genus orandi peculiarem quamdam hominis attentionem desiderat; qua nimirum, non solum mentem ad Deum modo aliquo dirigat, verum in rebus considerandis contemplandisque ita versetur, ut etiam documenta capiat melioris vitae omnisque alimenta pietatis. Neque enim iisdem rebus maius quidquam aut admirabilius est, in quibus fidei Christianae vertitur summa ; quarum lumine ac virtute, veritas et iustitia et pax, novo in terris rerum ordine laetissimisque cum fructibus, processerunt. — Cum hoc illud cohaeret, quemadmodum eaedem res gravissimae cultoribus Rosarii propo­nantur ; eo videlicet modo qui ingeniis vel indoctorum accommodate conveniat. Est enim sic institutum, non quasi proponantur capita fidei doctrinaeque consideranda, sed potius veluti usurpanda oculis facta et recolenda : quae iisdem fere atque acciderunt locis, tem­poribus, personis, oblata, eo magis tenent animos utiliusque permovent. Quod autem haec a teneris vulgo sunt indita animis et impressa, ideo fit ut, singulis enunciatis mysteriis, quisquis vere est orandi studiosus, nulla prorsus imaginandi contentione, sed obvia cogita­tione et affectu per ea discurrat, abundeque sibi imbibat, largiente Maria, rorem gratiae supernae. — Alia est praeterea laus quae acceptiora apud ipsam ea serta faciat et prae­mio digniora. Quum enim ternum mysteriorum ordinem piä memoria replicamus, inde testatior a nobis extat gratae erga ipsam affectio voluntatis; ita nimirum profitentibus, nunquam nos expleri beneficiorum recordatione, quibus salutem ipsa nostram inexplebili est caritate complexa. Tantarum autem monumenta rerum frequenter in eius conspectu diligen­­terque celebrata, vix adumbrare cogitando possumus quali beatam ipsius animam usque 1 Matth. VI, 9.

Next

/
Thumbnails
Contents