Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)

cuius virtutem Christianus populus nunquam sibi non saluberrimam sensit. Id enimvero sensit ex ipsa marialis Eosarii origine, tum in fide sancta a nefariis tutanda incursibus hominum haereticorum, tum in consentanea virtutum laude, quae per saeculum corrupti exempli relevanda erat et sustinenda : idque perenni sensit privatim et publice beneficiorum cursu, quorum memoria praeclaris etiam institutis et monumentis ubique est consecrata. Similiter in aetatem nostram, multiplici rerum discrimine laborantem, fructus inde salutares provenisse commemorando laetamur : attamen circumspicientes, Venerabiles Fratres, videtis ipsi causas adhuc insidere partimque ingravescere, quamobrem hoc item anno obsecrandae caelestis Eeginae ardor, Nostra exhortatione, vestris in gregibus excitetur. — Accedit quod, intima in Rosarii natura cogitationem defigentibus, quar.to Nobis eius praestantia utilitatesque illustrius apparent, tanto acuitur desiderium et spes, posse adeo commenda­tionem Nostram, ut eiusdem sacratissimae precis religio, aucta in animis cognitione et amplificata consuetudine, optimis vigeat incrementis. Cuius rei gratia non ea quidem revo­caturi sumus quae superioribus annis varia in eodem genere ratione libuit edisserere: illud potius ad considerandum docendumque occurrit, qua divini consilii excellentia fiat, ut, ope Rosarii, et impetrandi fiducia in animos precandum suavissime influat et materna in homines almae Virginis miseratio summa benignitate ad opitulandum respondeat. Quod Mariae praesidium orando quaerimus, hoc sane, tamquam in fundamento, in munere nititur conciliandae nobis divinae gratiae, quo ipsa continenter fungitur apud Deum, dignitate et meritis acceptissima, longeque Caelitibus sanctis omnibus potentia antecellens. Hoc vero munus in nullo fortasse orandi modo tam patet expressum quam in Rosario; in quo partes quae fuerunt Virginis ad salutem hominum procurandam sic recurrunt, quasi praesenti effectu explicatae : id quod habet eximium pietatis emolumentum, sive sacris mysteriis ad conteplandum succedentibus, sive precibus ore pio iterandis. — Principio coram sunt GAVDII mysteria. Filius enim Dei aeternus sese inclinat ad homi­nes, homo factus ; assentiente vero Maria et concipiente de Spiritu sancto. Tum Ioannes materno in utero sanctificatur charismate insigni, lectisque donis ad vias Domini parandas instruitur ; haec tamen contingunt ex salutatione Mariae, cognatam divino afflatu visentis. In lucem tandem editur Christus, expectatio gentium, ex Virgine editur ; eiusque ad incu­nabula pastores et magi, primitiae fidei, pie festinantes, Infantem inveniunt cum Maria Matre eius. Qui deinde, ut semet hostiam Deo Patri ritu publico tradat, vult ipse in templum afferri; ministerio autem Matris ibi sistitur Domino. Eadem, in arcana Pueri amissione, ipsum anxia sollicitudine quaeritat reperitque ingenti gaudio. — Neque aliter loquuntur DOLORIS mysteria. In Gethsemani horto, ubi Iesus pavet maeretque ad mortem, et in praetorio, ubi flagris caeditur, spinea corona compungitur, supplicio mulctatur, abest ea quidem Maria, talia vero iamdiu habet cognita et perspecta. Quum enim se Deo vel ancillam ad matris officium exhibuit vel totam cum Filio in templo devovit, utroque ex facto iam tum consors cum eo exstitit laboriosae pro humano genere expiationis: ex quo etiam, in acerbissimis Filii angoribus et cruciamentis, maxime animo condoluisse dubitan­dum non est. Ceterum, praesente ipsa et spectante, divinum illud sacrificium erat confi­ciendum, cui victimam de se generosa aluerat; quod in eisdem mysteriis postremum flebi­­liusque obversatur : stabat iuxta Crucem lesu Maria Mater eius, quae tacta in nos caritate immensa ut susciperet filios, Filium ipsa suum ultro obtulit iustitiae divinae, cum eo commoriens corde, doloris gladio transfixa. — In mysteriis denique GLORIAE quae con­sequuntur, idem magnae Virginis benignissimum munus confirmatur, re ipsa uberius.

Next

/
Thumbnails
Contents