Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)
2 2744 sz. Decretum S. Rit. Congreg. quoad dubia circa Consociationem „Saetae %fcimEfiae.“ 2745 sz. Opus missionum promovendum. In nexu litterarum apóstolicarum quoad Cultum Sacrae Familiae litteris circularibus ddto 10. Aprilis A. 1891. sub Nro 1006. communicatarum, Sacra Rituum Congregatio sequens edidit decretum, quod nonnullas resolutiones continet: Decretum. — Dubia. — Postquam Litterae a Sacra Rituum Congregatione, die 10 Decembris 1890, de cultu Sacrae Familiae singularum Dioecesium Ordinariis transmissae fuerunt, eidem Sacrae Congregationi sequentia Dubia proposita sunt, nimirum : I. An Seminaria, Collegia, Congregationes et Religiosae Familiae possint per formulam novissime a Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII. approbatam semet Sacrae Familiae consecrare, itemque Paroeciae, Dioeceses ac Regiones? II. Preces ab eodem Sanctissimo Domino Nostro itidem approbatae atque indulgentiis ditatae a singulis Familiis coram imagine Sacrae Familiae recitandae, possuntne in Ecclesiis publicis usurpari ? III. Licet ne familiis, quae iam speciali ratione Sancto Ioseph se consecrarunt, semet Sacrae Familiae dedicare ? IV. Quum permultae orationes^ litaniae, formulae consecrationis Sacrae Familiae et alia huiusmodi in pluribus locis circumferantur, quomodo providendum ? Et Sacra eadem Congregatio in Ordinario Coetu ad Vaticanum subsignata die coadunata, referente me infrascripto Cardinali Praefecto, omnibus rite perpensis, sic rescribere rata est: Ad I. Quoad Seminaria, Collegia et singulas Domos Congregationum ac Familiarum Religiosarum, Affirmative; quoad Paroecias, provisum per consecrationem familiarum in singulis Paroeciis ; quoad cetera Jfon expedire: Ad II. Affirmative, sed coram Imagine Sacrae Familiae : Ad III. Affirmative : Ad IV. Quoad litanias, comprehendi sub universali vetito Litaniarum, quae explicite approbatae non fuerint a Sede Apostolica ; quoad orationes, formulas consecrationis aliasque preces sub quovis titulo ad Sacram Familiam honorandam adhibitas, mittendas esse ab Ordinariis locorum, nec non a Superioribus Religiosarum Congregationum, ut debito examini subiiciantur ; secus in posterum licite usurpari nequeant. Die 13 Februarii 1892. De his autem facta Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. per me infrascriptum Cardinalem Praefectum relatione, Sanctitas Sua resolutiones Sacrae eiusdem Congregationis ratas habuit, et confirmavit. Die 18, iisdem mense et anno. CAIETANUS Card. ALOISI MASELLA S. P. C. (Praefectus. VINCENTIUS NUSSI, S. P. C. Secretaries. Ulme et Pevme (Domine Inter Consociationes, quae huic S. Consilio Christiano Nomini Propagando adiutricem operam praestant, nobilem sane locum sibi vindicat ea quae Lugduni extat a Fidei Propagatione nuncupata, cuius ea est ratio ut piorum hominum precibus eleemosynisque coniunctis, apostolicis viris in Evangelii praedicatione laborantibus divinam humanamque opem conciliet. Quantum momenti in ea sit ad catholicae fidei per orbem incrementum et