Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)

3 uberrimi iám per eam parti fructus demonstrant et plurium Romanorum Pontificum gravissima testimonia, qui praeclarum Institutum sua benevolentia complexi, laudibus ornarunt, privilegiis atque incitamentis provexerunt. Id etiam, decessorum suorum vestigiis ingressus praestitit Ssmus P. N Leo PP. XIII per Encyclicas Litteras datas die 3 Decembris anno 1880 quibus eius Pii Operis rationem, finem, commoda fuse prosequens, pari cum auctoritate studio commendavit. Tanta auctoritate haec S. G. freta, officii simul sui et pietatis tuae conscia cum crescentes in dies plurimae gravissimaeque Missionum necessitates omnem curam adhibere ad subveniendum eisdem iubeant, Amplitudinem Tuam ipso Summo Pon­tifice imperante, adit Rogans ut Opus, quod supra memoravi, in tua Dioecesi promo­vere, pro tuo religionis summo studio, velis. Quod quidem praestando, non solum communi Sanctae Matris Ecclesiae bono prospexeris atque egregium pietatis opus perfeceris, sed etiam fidelium Tibi commissorum spirituali commodo non mediocriter consulueris. Et sane cum impii homines ad Christianam fidem in nostris Europae regionibus excindendam ausu et vi tanta moliantur, nihil fortasse melius divinam nobis gratiam ad praesentissimum periculum propulsandum impetrabit, quam si dederimus operam ad fidem aiiis etiam populis inferendam, cum soleat divina bonitas ea praesertim beneficia hominibus cumulate rependere, quae ipsi in ceteros conferre studuerint. Ceterum ego certa spe teneor operam tuam tuique cleri minime defuturam ad pios ac generosos istorum fidelium animos in favorem eius Operis arrigendos, quod de universo Christiano nomine tam praeclare meretur. Interim vero omnia Tibi fausta a Deo ex animo precor. Datum Romae ex Aed. S. C. Prop. Fid. die 3. Octobris 1892. Amplitudinis Tuae addictissimus servus R. P. D. CORNELIO HIDASY M. Card. LEDOCHOWSKI (Praef. Episcopo Sabariensi. J. AUGUSTINUS Arch. Larissen (Pro- Secretarius. A hitterjesztés sz. Congregatiójának eme hozzám intézett levele kapcsán, újólag felhivom egyházmegyém T. Papságát, hogy a szt. Missiók ügyét különös pár­tolásukban részesítsék. Szólítsák fel hiveiket időnként szentséges Atyánk szándékához képest e szt. czélra nyújtandó adományokra. Kiválólag pedig a Jézus szt. Gyermek­ségének müvére kívánom irányítani Kedveltségiek figyelmét, mely már egyházmegyém­ben is szép elterjedésnek örvend, s melynek évkönyveiből meggyőződést szerezhetnek arról, mily áldásosán működik közre ezen társulat szt. hitünk terjesztése érdekében. Áldozzunk készségesen, kiki tehetsége szerint, Jézus nevében, az ő szentegyházá­nak terjesztésére, hogy tőle viszont kegyelmeket nyerjünk ! RHEDOJSEN. Sacerdos E. Gamier, e Dioecesi Rhedonen. supplici libello S. G Episcopo­rum et Regularium die 26. Aprilis porrecto, enarrat esse a teneris unguiculis Dioe­­cesim rhedonensem reliquisse, ut alibi humanioribus litteris vacaret; deinde inter Societatis Iesu novitios cooptatum fuisse, ubi philosophicis ac theologicis studiis in-2746 sz. Cui Episcopo subiaceant professi voto rum simpli­cium rite di­missi.

Next

/
Thumbnails
Contents