Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)
DECRETUM URBIS ET ORBIS. Ex quo Summus Pontifex Pius IX beatum Iosepb, purissimum Deiparae immaculatae Virginis sponsum atque Christi Domini Salvatoris nostri putativum patrem universae Catholicae Ecclesiae Patronum constituit, antiqua Christifidelium pietas erga ipsum inclytum Patriarcham mirifice aucta est. Haec porro pietas, nova veluti addita flamma, ferventius exarsit postquam Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. per suas encyclicas litteras sub die XV. Augusti anno MDCCCLXXXIX datas gloriosi eiusdem Patriarchae dignitatis praestantiam et validissimum apud Deum patrocinium celebravit, atque erga caelestem Patronum devotior em cohortationibus favoribusque inter fideles fovere subinde non destitit. Hinc factum est ut ad Apostolicam Sedem undique transmissae sint postulationes, quo amplioris in sacra liturgia cultus honores beato Ioseph tribuerentur. Iamvero Sanctitas Sua, etsi de his supplicibus votis sibi delatis summo afficeretur gaudio, utpote quae populorum in dies succrescentem devotionem referrent; nihilominus eumdem Sanctum Patriarcham potiori lilurgico cultu, qui ordinem immutaret iamdiu in Ecclesia sapientissime praestitutum, ditare minime censuit. Verumtamen quum saepe saepius illius Festum XIV. Kalendas Aprilis affixum, ob occursum Dominicae Passionis, vel Hebdomadae Maioris ea die recoli nequeat, ac proinde eius celebratio iuxta rubricas aliquando nimium protrahenda sit, ne id in detrimentum vertat singularis illius obsequii, quod suo caelesti Patrono universus Catholicus Orbis una simul exhibet; Sanctitas Sua, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, statuit ut iis annis, quibus praefatum Festum occurrerit in Dominica Passionis, transferatur in Feriam secundam immediate sequentem, et quoties inciderit in Maiorem Hebdomadam, reponatur in Feria quarta post Dominicam in Albis, tamquam in sede propria: servato rubricarum praescripto quoad translationem festorum iisdem diebus occurrentium. Hoc autem decretum promulgari atque in rubricis Breviarii ac Missalis Romani adiici praecepit. Die XV. Augusti MDCCCXCII. C. Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Praefectus. L. f S. Pro R. P. D. VINCENTIN NUSSI, S. R. C. Secretario. JOANNES PONZI, Substitutus. 274:1 sz. Decretum S. RituumCongr. de translatione Festi S. Josephi. VIII.