Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)

9 ptiones vero, indicia et aliae circumstantiae, quae respiciunt mortem prioris coniugis perpendendae sunt tantum in casu matrimonii contracti, quando de valore secundarum nuptiarum agitur. (Cfr. Instructio de Iudiciis eccles. §. 43. ad finem.) Proinde oritur fundamentale dubium, quomodo componi possit sensus litte­ralis passus concernentis Instructionis de Prop. Fide cum navissima Instructione S. R. U. Inquisitionis: De Status Libertate ante nuptias probanda de die 29. Augusti a. 1890. ubi dicitur: In matrimonio contrahendo, „si testes responderint, nupturientes habuisse uxorem vel maritum, sed esse mortuos . . . non detur licentia, nisi prius recepto testimonio authentico a rectore hospitalis, in quo praedicti decesserunt, vel a rectore ecclesiae aut coemeterii, in quo humata fuerunt eorum cadavera. Si tamen liuius­­modi testimonio haberi non possunt, non excluduntur aliae probationes, quae de iure communi possunt admitti, dummodo sint legitimae et sufficientes.............Iudex servatis servandis . . . poterit iudicare an sit concedenda licentia, necne. Insuper admittit Instructio S. Gongreg. Inquisitionis data Archiepiscopo N. de die VI. Februarii a. 1863 declarationem mortis coniugis, quando nullus testis haberi queat et per consequens in casu matrimonii contrahendi: Iudex ex coniecturis in facto occurrente adducto non solum potest, sed etiam debet moderare arbitrium suum. „Verum,“ ait Instructio praedicta, „quandoque contingit ut nullus testis haberi queat. Tunc coniecturae, praesumptiones, indicia colligenda. Haec potissimum ex ipsis coniugibus desumenda. Inquirendum an mutua voluntate copulati, mutuoque affectu se prosecuti fuerint, bonis moribus imbuti religiose vixerint, filios, bona stabilia habeant, qui discessit an infirmae vel optimae valetudinis, an bella, seditiones, pesti­lentiae exstiterint.“ Praefectus Cardinalis S. C. Inquisitionis in litteris ad Archiepiscopum N. die VI. Februarii 1863 scribit : „Argumenta etiam desumi possunt ex actis a Tribunali civili confectis et deinde super illis, instituto examine, ubi nihil contrarium reperiatur ab Ecclesiastica potestate ferri debet sententia, qua declaratur satis constare de obitu personae de cuius existentia inquiritur.“ Hic innuitur quasi officium nobile Iu dicis sententiam ferendi ad praeca­venda maiora incommoda, quia nimirum ampla tunc quaerimonii via aperiatur, si Iudex coniugi postulanti sententiam declarantem obitum prioris coniugis a limine reiecerit. Tribunal ecclesiasticum accusaretur quasi obex ad civilia iura et. moralia protuenda, quasi sollicitans civilia contubernia, reddens conditionem bonorum catho­licorum peiorem quam malorum. Malus enim spreta ecclesiastica potestate forsan per fas et nefas promptus erit ad matrimonium, morte prioris coniugis rite ab Ecclesia adhuc non declarata, contrahendum. Bonus postulat remedium iuris, sen­tentiam declaratoriam, ab Ecclesia, ut quietus in conscientia tandem post 30 aut plus annos ad alias nuptias possit convolare. Debetne in tali casu omnino respui ? an alio modo Verba Instructionis a. 1883 sint interpretanda? Hinc quaeritur: 1. An si agatur de matrimonio contrahendo, numquam ferri debet sententia

Next

/
Thumbnails
Contents