Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)

oblivione lenta dediscat, ob eamque causam eius oblanguescat atque etiam intercidat fides. Quae nimis magna ignorantiae pericula ut a filiis suis Ecclesia prohibeat, nulla sane vigilantiae diliigentiaeque praetermittit consilia, neque ultimum est fidei .adiu­­mentum quod ex maria!i Rosario petere consuevit. Quippe in eo, cum pulcherrima fructuosaque prece certo ordine continuata, recolenda succedunt et contemplanda praecipua religionis nostrae mysteria: illa primum quibus Verbum caro factum est, et Maria, virgo integra et nuter, materna illi officia sancto cum gaudio praestitit; tum Christi dolentis aegritudines, cruciatus, supplicium, quorum pretio salus generis nostri peracta; tum eiusdem plena gloriae mysteria, et de morte triumphus, et ascen­sus in caelum, et demissus inde divinus Spiritus, atque Mariae sideribus receptae splen­dida claritudo, denique cum gloria Matris et Filii consociata caelitum omnium gloria sempiterna. — Haec rerum plane admirabilium contexta series in fidelium mentes frequenter assidueque revocatur, et fere in conspectu explicata proponitur: id quod Rosarium sancte colentibus aspergit animos nova semper quadam pietatis dulcedine, perinde afficiens et movens quasi vocem ipsam exciperent indulgentissimae Matris, eadem aperientis mysteria inultaque salutariter alloquentis. — Quare non id nimis affirmatum videbitur, quibus et locis et familiis et gentibus honorem pristinum ma­­rialis Rosarii consuetudo retineat, nullam ibi iacturam fidei ab ignorantia pestiferis­­que erroribus metuendam. Sed alia non minus praestat, quam Ecclesia filiis suis magnopere a Ro­sario quaerit, utilitas; ea est, ut ad fidei sanctae normam et praescripta vitam mo­resque suos diligentius componant. Si enim, ut omnes tenent divinum effatum: Fides sine operibus mortua est1) eo, quia fides vitam ducit a caritate, caritas autem in uber­tatem exit sanctarum actionum; nihil profecto emolumenti ad aeterna Christianus homo percepturus erit ex fide sua, nisi rationem vitae secundum eam direxerit: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?2) Istud immo hominum genus reprehensionem Christi iudi­­cis multo graviorem incurret, quam qui Christianae fidei disciplinaeque sint misere ignari: qui non, ut illi perperam, aliter credunt, aliter vivunt, verum quia carent Evangelii lumine, habent ideo quamdam excusationem aut minore sunt certe in noxa. — Quo igitur fides quam profitemur consentanea fructuum laetitia melius florescat, simul ex mysteriis ipsis quae mens considerando persequitur, ad virtutum proposita mire animus inflammatur. Opus nempe salutiferum Christi Domini, quale nobis emi­net ac nitet in omnes partes exemplum ! Magnus omnipotens Deus, urgente in nos nimia caritate, ad infimi hominis conditionem sese extenuat; nobiscum velut unus de multis versatur, amice colloquitur, singulos et turbam ad omnem erudit docetque iustitiam, excellens sermone magister, auctoritate Deus. Omnibus omnino se dat bene­ficium ; e morbis corporum relevat languentes, morbisque animorum gravioribus pa­terna medetur miseratione: quos vel aerumna exercet vel sollicitudinum moles fati­gat, eos in primis blandissime compellat et vocat: Venite ad me omnes rqui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.3) Tum ipse interquiescentibus nobis in complexu suo, de illo spirat mystico igne quem ad hominem detulit, deque sui mansuetudine animi ac submissione benigne insinuat, quarum usu virtutum nos optat verae solidae­­que pacis, cuius est auctor, participes : (Discite a me quia mitis sum et humilis corde; 1) lac. II, 20. — 2) 3i. 14. — 3) Matth. XI, 2?.

Next

/
Thumbnails
Contents