Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)

6 et invenietis requietu animabus vestris. ') Sed ipse tamen, pro ea sapientiae caelestis luce et insigni beneficiorum copia quibus homines demereri debuerat, hominum suliit odia iniuriasque atrocissimas, atque sanguinem et spiritum cruci suffixus profundit, nihil spectans enixius quam ut illis pariat sua morte vitam. — Talia peramantis Re­demptoris nostri monumenta carissima nequaquam fieri potest ut quispiam attenta secum cogitatione reputet et commentetur, neque grata adversus eum voluntate exar­descat. At verus probatae vis fidei tantum efficiet ut, illuminata hominis mente et animo vehementer impulso, totum prope rapiat ad ipsius Christi vestigia per omne discrimen sectanda, ad eam usque Paulo dignam obtestationem : Quis ergo nos sepa­rabit a caritate Christi ? tribulatio, an angustia, an James, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? . . . 2) Vivo autem iam non ego ; vivit vero in me Christuss) Ne vero ad exempla quae Christus, homo idemque Deus, de se exhibet sane quam maxima, nativae nos imbecillitatis conscientia absterriti deficiamus, una cum mysteriis eius mysteria Matris sanctissimae habemus oculis mentis ad contemplandum oblata. E regia Davidis stirpe est ea quidem progenita, cui tamen nihil iam est reliquum de maiorum vel opibus vel amplitudine ; quae vitam in obscuro agit, hu­mili in oppido, humiliore in tecto, recessu ipso et rei familiaris tenuitate eo con­tenta magis quod liberiore potest animo se tollere ad Deum eidemque summo desi­deratissimo bono penitus adhaerere. Atqui est cum ipsa Dominus, quam complet et beata gratia sua ; ipsaque, allato caelesti nuntio, designatur ex qua, virtute agente Spiritus Sancti expectatus ille Servator gentium nostra in humanitate sit proditurus. Celsissimum dignitatis gradum quanto plus ea miratur et muneri tribuit potenti mi­sericordique Deo, tanto se, nullius sibi conscia virtutis, deprimit humilius, seque Dei ancillam, eius dum fit mater, prompto animo edicit et devovet. Quod autem pollicita sancte est, id alacris sancte praestat, iam tum perpetua cum Tesu filio, ad gaudia ad lacrimas, communione vitae instituta. Sic tale fastigium gloriae, ut nemo alius, nec homo nec angelus, obtinebit, quia cum ipsa nemo erit, virtutum promeritis conferen­dus ; sic eam superi et mundani regni manet corona, quod invicta futura sit regina martyrum ; sic in caelesti Dei civitate per aeternitatem omnem coronata assidebit ad Filium, quod constanter per omnem vitam, constantissime in Calvaria, redundantem tristitia calicem sit cum illo exhaustura. — Ecce autem in Maria virtutis omnis exem­plar vere bonus et providens Deus constituit nobis aptissimum : eamque oculis et cogitatione intuentes, non animos, quasi divini numinis fulgore perstricti, desponde­mus, sed ex ipsa allecti communis propinquitate naturae, fidentius ad imitationem enitimur. Cui studio si nos, ea maxime adiuvante, totos dediderimus, licebit profecto virtutis tantae sanctitatisque lineamenta saltem exprimere, et quam admirabiliter te­nuit ad omnia Dei consilia aequabilitatem vitae, referentes, ipsam licebit subsequi ad caelum. — Iam nos peregrinationem eo susceptam, quamvis aspera multisque sit diffi­cultatibus impedita animose fortiterque insistamus ; neve molestiam inter et laborem cessemus tendere ad Mariam suppliciter manus in eas Ecclesiae voces : Ad te su~ spiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle ... illos tuos misericordes oculos ad nos converte ; Vitam praesta puram, iter para tutum, ut videntes Iesum, semper collae■= temurJ) At illa, quae, tametsi nullam in se passa, debilitatem naturae nostrae vitiosi­tatemque pernoscit, quaeque matrum omnium est optima et studiosissima, quam nobis 1) 3Í. 29. — 2) Som. VIII, 35. — 3) §.U. II, 20. — 4) «a.

Next

/
Thumbnails
Contents