Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)

4 dici vix potest quam gratum optatumque fecerimus: toties enim a nobis memoria quasi excitatur tum dignitatis eius excelsae, tum initae a Deo per ipsam humani ge­neris redemptionis; unde etiam commemorata pendet divina et perpetua necessitudo, qua ipsa cum Christi gaudiis et doloribus, opprobriis et triumphis tenetur in regen­dis hominibus iuvandisque ad aeterna. Quod si Christo benignissime placuit tantam nostri praeseferre similitudinem; seque hominis filium atque adeo fratrem nostrum dicere et praebere, quo testatior sua in nos misericordia patesceret, (Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret f) Mariae non aliter, ex eo quod Christi Domini eiusdemque fratris nostri electa est mater, hoc supra matres omnes singulare inditum est, ut misericordiam nobis proderet effunderet suam. Id praeterea si debemus Christo, quod nobiscum ius sibi proprium quodammodo communicarit, Deum vocandi et habendi patrem, eidem similiter debemus communicatum amantissime ius, Mariam vocandi et habendi matrem. Quando autem natura ipsa nomen matris fecit dulcissimum, in eaque exemplar quasi statuit amoris teneri et providentis, lingua quidem haud satis eloqui potest, at probe sentiunt piorum animi, quanta in Maria insideat benevolentis actuo­­saeque caritatis flamma, in ea nimirum, quae nobis, non humanitus, sed a Christo est mater. Atque multo illa magis nostra omnia habet cognita et perspecta; quibus ad vitam indigeamus praesidiis, quae impendeant publice privatim pericula, quibus in angustiis in malis versemur, quam in primis sit acris cum acerrimis hostibus de salute animae dimicatio: in his autem aliisve asperitatibus vitae, multo ipsa potest largius, et vehementius exoptat, solatium, robur auxilia omne genus carissimis filiis afferre. Itaque ad Mariam non timide non remisse adeamus, per illa obsecrantes ma­terna vincula, quibus cum fesu itemque nobiscum coniunctissima est, praesentem eius opem quo precationis modo significavit ipsa et praeceptum habet, religiosissime invocemus: tum erit merito in tutela optimae matris securis laetisque animis con­quiescendum. Ad hanc Rosarii commendationem ex precatione ipsa profectam, accedit ut in eodem insit facilis quidam usus ad summa fidei Christianae capita suadenda ani­mis et inculcanda: quae quidem alia est nobilissima commendatio. — Est enim ma­xime ex fide quod homo recte certeque gradus facit ad Deum, eiusque unius maie­­statem immensam, imperium in omnia, summam potentiam, sapientiam, providentiam discit mente et animo revereri: Credere enim oportei accedentem ad (Deum quia est, et inqviir entibus se remunerator sit.“) Quoniam porro aeternus Dei Eilius humanitatem suscepit, praeluxitcjue nobis et adest velut via, veritas, vita, idcirco fides nostra prae­terea complectatur necesse est Trinitatis divinarum personarum augustae et Unigenae patris hominis facti alta mysteria: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum (Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.'6') Permagno quidem beneficio donavit nos Deus, quum fide hac sancta donavit: cuius munere non solum supra humana erigi­mur, tamquam speculatores effecti et consortes divinae naturae, sed habemus hoc amplius causam praestantis meriti ad praemia caelestia; proptereaque spes nostra ali­tur et confirmatur, fore aliquando ut Deum, non iam per adumbratas rerum imagi­nes, sed aperto in lumine contingat intueri ipsum ipsoque frui ultimo bono perpe­tuum. At vero Christianus homo tam variis distinetur vitae curis tamque evagatur facile ad levia, ut nisi crebra admonitio succurrat, quae maxima et pernecessaria sunt 1) X;ic. II. 17. — 2j im*. XI, 6. — Sj loan . XVII, 3.

Next

/
Thumbnails
Contents