Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)

3 octobrem proximum, Dominae nostrae et Reginae augustae a (Rosario sacrum, vivi­diore pietatis sollertia, quam necessitates ingravescentes exposcunt, studeant celebrare. Quam multis et quibus corruptelarum modis nequitia saeculi eo fallaciter conmtatur ut Christianam fidem et, quae ipsam nutrit movetque in fructus, observan­tiam divinae legis, debilitet ac prorsus evellat ex animis, iam patet nimium: iamque passim dominicus ager, teterrima velut afflatus lue, ignoratione fidei, erroribus, vitiis propemodum silvescit. Quod vero ad cogitandum acerbius est, improbitati tam arro­ganti et noxiae tantum abest ut frena iniecta aut iustae sint poenae impositae ab iis qui possunt maximeque debent, ut immo saepius ex ipsorum vel socordia vel patro­cinio augeri spiritus videantur. Inde est cum causa dolcndum de publicis doctrinarum et artium palaestris sic dedita opera constitutis, in quibus nomen conticescat aut vi­tuperetur Dei; dolendum de impudentiore in dies licentia quidlibet in vulgus edendi, quidlibet declamandi Christo Deo et Ecclesiae probrosum; neque ea minus dolenda consecuta in multis remissio et desidia catholicae professionis, quae si non aperta est a fide defectio, eo certe evasura procliviter est, cum tide nihil iam vitae habitu con­gruente. Quam qui perpendat maximarum rerum confusionem et labem, non ei pro­fecto fuerit mirum, si late gentes divinae animadversionis pondere ingemiscant affli­ctae, metuque graviorum calamitatum anxiae trepidae teneantur. Iamvero ad violatum Dei numen placandum, ad eamque afferendam qua misere laborantibus opus est sanationem, nihil sane valuerit, melius quam pie perse­­veranterque precandi officium, modo sit cum studio et actione Christianae vitae co­­niunctum: quod utraque in parte ducimus per mariale (Rosarium potissime assequen­dum. — Ab ipsa rei satis cognita origine, quam praeclara monumenta illustrant et commemoravimus Ipsi non semel, praepotens vis eius laudatur. Quo enim tempore Albigensium secta, integritatis fidei morumque specie quidem fautrix, re vera pertur­batrix pessima et corruptrix, magno multis gentibus erat exitio, in eam conscelera­­tasque factiones pugnavit Ecclesia, non copiis neque armis, sed interposita praecipue sacratissimi Rosarii virtute, cuius ritum ipsa Dominico patri Deipara tradidit propa­gandum: atque ita de omnibus magnifice victrix, suorum saluti, tum per eam, tum per similes deinceps procellas, exitu semper glorioso consuluit. Quamobrem in hoc rerum et. hominum cursu quem conquerimur, luctuosum religioni, perniciosissimum rei publicae, pari omnes pietate sanctam Dei Genitricem communiter implorare ex­orare oportet, ut eamdem eius Rosarii virtutem secundum vota laetemur experti. — Enimvero quum precando confugimus ad Mariam, ad Matrem Misericordiae confugi­mus, ita in nos affectam, ut qualicumque necessitate, ad immortalis praesertim vitae adeptionem, premamur, illico nobis et ultro, ne vocata quidem, praesto sit semper, atque de thesauro largiatur illius gratiae qua inde ab initio donata est plena copia a Deo, digna ut eius mater existeret. Hac scilicet gratiae copia, quae in multis Vir­ginis laudibus est praeclarissima, longe ipsa cunctis hominum et angelorum ordini­bus antecellit, Christo una omnium proxima: Magnum enim est in quolibet sanzlo, quando habet tantum de gratia quod, sufficit ad salutem multorum : sed quando haberet tantum, quod sufficeret ad salutem omnium hominum de mundo, hoc esset maximum; et hoc est in Christo et in (Beata Vir gined) Ei nos igitur, quum gratia plenam ange­lico praeconio salutamus, eamdemque iteratam laudem in coronas rite connectimus, ) S. Th. op. VIII. awpet- >a£ut. an ej.* Cica.

Next

/
Thumbnails
Contents