Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)
9 Quod opus cum praeclarum sit piorumque et cordatorum omnium commendatione dignum, studium et industriam vestram in hoc inceptum collata merita honestamus laude, ejusdemque participes laudis habemus omnes, qui ad rem perficiendam sese vobis socios addunt praebentve adiutores. Hisce universis et singulis non secus ac Tibi, Dilecte Fili, lectorumque virorum consilio, cui praesides, Apostolicam Benedictionem, paternae caritatis testem, peramanter impertimus. — Datum Romae apud S. Petrum die XVIII. Ianuarii anno MDCCCXGII, Pontificatus Nostri decimo quarto. LEO PP. XIII. INDULGENTIAE concessae Christifidelibus occasione Iubilaei episcopalis Sanctissimi Patris Leonis XIII. 1076 sz. S. Congr. Indulg. quoad indulgentias lucrandas occasione jubil. episcopalis SS. Patris Leonis PP. XIII. Beatissime Pater, Commissio centralis, R.omae constituta, ut debito honore celebrentur solemnia Iubilaei episcopalis S. Vestrae, humiliter provoluta ad osculum s. Pedis, haec quae sequuntur exponit: Una simul cum operibus constitutis ad faustum celebrandum eventum, promotum fuit etiam pium opus orationis, de emi Cardinalis Vicarii consensu. In programmate, ad id evulgando, proponuntur Fidelibus sequentia pietatis exercitia. 1. Celebratio s. Missae qualibet Dominica, a die 29 Februarii 1892 ad diem 19 Februarii 1893 cum communione fidelium, ssmi Rosarii recitatione, brevi sermone, addita aliqua precatione pro Summo Pontifice, et benedictione SSmi Sacramenti in Ecclesiis designandis a respectivis Ordinariis. 2. Communio, aut sanctae Missae, quibus adsistant fideles utriusque sexus. 3. Recitatio sanctissimi Rosarii, aut privatim, aut in commune, praecipue apud domesticos lares. 4. Visitationes ad SSmum Sacramentnm, tempore praesertim, quo publicae exponitur venerationi. Quamobrem eadem Commissio humiliter exorat Sanctitatem Vestram, ut ad nectere dignetur praedictis pietatis exercitiis sequentes Indulgentias : 1. Indulgentias partiales : а) septem annorum totidemque quadragenarum ab illis lucrandas qui devote et corde contrito adfuerint functioni hebdomadali, de qua agitur sub n. 1. б) tercentum dierum pro quolibet, ex tribus pietatis exercitiis, de quibus agitur sub n. 2, 3, 4. 2. Indulgentiam plenariam primo die, quo locum habebit praefata functio sub n. 1 ; dummodo fideles qui illi adfuerint vere poenitentes, confessi sacram synaxim susceperint. Finis praefatorum piorum operum ille est quem sibi Commissio praestituit, nempe : 1. Incolumitas SS. Dni Nostri Patris, et s. Sedis exaltatio. 2. Bonus exitus incoeptorum et solemnitatum Iubilaei. 3. Triumphus et propagatio s. Ecclesiae. SS. D. N. Leo PP. XIII in Aud. habita die 16 Ianuarii ,1892 ab infrascripto Secretario S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, universis Christifidelibus pietatis opera peracturis, prout in precibus exponitur, petitas Indulgentias,