Püspöki körlevelek 1892 (Szombathely, 1893)

t — 3 — etiam animabus igne Purgatorii detentis, applicabiles, benigne concessit, servatis de iure servandis. Praesenti valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congris die 16 lanuarii 1892. I. CARD. D'ANNIBALE Praef. L. t S. f AI. Archiep. Nicop. Secretarius. LEO PP. XIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Consensus mutuus, unde matrimonia iusta nascuntur, non verbis dumtaxat sed aliis quoque signis exterioribus patefieri ac declarari potest. Quamobrem Alexan­der III.,V Innocentius III.2) et Gregorius IX.,3) decessores Nostri, merito decreverunt ut carnalis copula, si sponsalia de futuro certa ac valida praecessissent, cum in iudicio tum extra iudicium pro vero coniugio haberetur, nisi impedimentum canonicum obstitisset. Et in hac iuris praesumptione tantum roboris inesse voluerunt, ut firmum ipsa statueret sancirelque ius nec probationem contrariam ullam admitteret. Deinde vero matrimonia clandestina, id est non praesente Parocho et duobus tribusve testi­bus inita, quum Concilium Tridentinum4) irrita infectaque esse iussisset ius illud priscum, ut erat necesse, valere desiit ubicumque promulgata vel moribus usuque recepta Tridentina lex. Quibus autem illa locis non viget, in iis semper Apostolicae Sedis iudicium fuit, canones, quos indicavimus, ratos atque firmos permansisse. Sed aetatum decursu, ex conscientia et cognitione Christianorum sensim effluxere. Plures enim Episcopi ex iis regionibus, in quibus matrimonia clandestina contra fas quidem inita, sed tamen valida iudicantur, haud ita pridem rogati quid populus ea de re sentire videretur, plane retulerunt, canonicam de coniugiis praesumptis disciplinam passim exolevisse desuetudine atque oblivione deletam: propterea vix aut ne vix qui­dem contingere ut copula inter sponsos affectu maritali nec fornicario habeatur: eamque non matrimonii legitimi usum sed fornicationis peccatum communi hominum opinione existimari: imo vix persuaderi populo posse, sponsalia de futuro per con­­iunctionem carnalem in matrimonium transire. His igitur rebus et causis, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in rebus fidei Inquisitorum generalium, supra memoratos canones et alias quascumque iuris canonici ea de re dispositiones, etiam speciali mentione dignas, per hoc Decretum Nostrum abrogamus et abolemus, et pro abolitis et abro­gatis, ac si nunquam prodiissent, haberi volumus. Simul per has litteras Nostras decernimus ac mandamus ut deinceps illis in locis in quibus coniugia clandestina pro validis habentur, a quibusvis iudicibus ecclesiasticis, in quorum foro causas eiusmodi matrimoniales agitari et iudicari con­tigerit, copula carnalis sponsalibus superveniens non amplius ex iuris praesumptione coniugalis contractus censeatur, nec pro legitimo matrimonio agnoscatur seu declare­tur. Huius tamen auctoritate Decreti induci nolumus necessitatem formae Tridentinae r) Cap. ““IW-Uno, de Sponsal. — 2) Cap. «tua «o«, eodem tit. — 3) Cap. 5> fidem, eodem tit. — 4) Sess. XXIV. Cap. 1. de Reform, matrim. 1U77 sz. Decretum Apostolicum de matrimo­niis clande­stinis.

Next

/
Thumbnails
Contents