Püspöki körlevelek 1891 (Szombathely, 1892)

2 S. Iosepho domesticae Eius societatis consortibus, sub Sacrae Familiae titulo exhibe tur, ad ampliorem in Ecclesia cultus dignitatem provehatur, atque de hac re, ut fieri debet in causis gravibus fidem ac disciplinam spectantibus, sententiam et iudicium huius Apostolicae Sedis postulasti. Tuae observantiae et prudentiae officium Nos plurimi aestimantes, confestim postulationis tuae rationem habendam censuimus, ac rem propositam Consilio Nostro sacris ritibus praeposito cognoscendam mandavimus, ut deinde ad Nos consulta et exquisita referret. Re itaque diligenter expensa, Tibi nunc significamus, ob peculiares iustasque causas Nos decrevisse, ut pietatis cultus erga Sacram Familiam, nullis aliis inductis eius exercendi novis formis, in eo statu servetur, in quo Auctoritate huius Apostolicae Sedis probatus fuit, atque ut potissimum Christianae domus Sacram Familiam ad venerationem et exemplum propositam habeant, iuxta instituta piae illius Consociationis, quam Decessor Noster fei. rec. Pius IX suis litteris die v. Ianuarii Anno MDCCCLXX datis, probavit et commendavit, atque in spem certam maximorum fructuum latius in dies propagari exoptavit. Quam spem salutarium bonorum et Nos ultro in eiusdem Societatis spiritu ponimus: confidimus enim Fideles omnes probe intelligentes, in cultu quem Sacrae Familiae exhibent, sese mysterium vitae absconditae venerari, quam Christus cum Virgine Matre et S. Iosepho egit, inde magnos stimulos habituros ad fidei fervorem augendum, et virtutes imitandas, quae in divino Magistro, ac Deipara, Eiusque Sponso sanctissimo fulserunt. Hae autem virtutes, ut non semel monuimus, dum aeternae vitae mercedem pariunt, ad pro­speritatem etiam domesticae et civilis societatis tam misere hoc tempore laborantis spectant; cum ex familiis sancte constitutis, civitatis etiam commune bonum, cuius familia fundamentum est, necessario consequatur Maius vero fiducia Nostra incre­mentum capit dum cogitamus, Sacrae Familiae cultores ex instituto Societatis quam diximus, a Christo Domino gratiam per merita Matris Virginis et S. Iosephi sedulo efflagitantes, propitiam indubie opem experturos, ut vitam sancte componant, atque uti in domibus suis concordiam, caritatem, in adversis tolerantiam, morumque hone­statem laetentur efflorescere. Vota igitur ad Deum effundimus, ut germanus memoratae Societatis spiritus in dies latius inter Fideles emanet ac vigeat, atque in hanc rem operam suam collaturos tum sacrorum Antistites, tum omnes Ecclesiae administros non dubitamus. In mandatis autem dedimus Consilio Nostro s ieris ritibus praeposito, ut orandi formulam ad te mittat, quam confici et edi curavimus in usum fidelium, ad domos suas Sacrae Familiae consecrandas, tum etiam quo idianae precationis exemplar a fidelibus in Sacrae Familiae veneratione persolvendae. Tuo demum in Nos obsequio, Dilecte Fili Noster, parem dilectionis affectum libenter profitemur, et in auspicium caelestium munerum, Apostolicam Benedictionem Tibi et Clero ae Fide­libus, quibus praesides, peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XX Novembris Anno MDCCCXC, Ponti­ficatus Nostri Decimotertio. LEO PAPA XIII.

Next

/
Thumbnails
Contents