Püspöki körlevelek 1891 (Szombathely, 1892)

o •> FROMOTOREM PIAE UNIONIS A SACRA FAMÍLIA NUNCUPATAE DILECTE FILI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Dum supremae struuntur insidiae religiosae iuxta et civili societati, nullaque idcirco non adhibetur ars ad familiam ipsam, utriusque fundamentum, distrahendam ac dissociandam; nulla certe efficaciore ratione, quam per religionis virtutem, tanto discri­mini occurrere licet. Quoniam vero a Sacra Familia non modo aptissimum validissimum­­que patrocinium rei perficiendae petendum videtur, sed et perfectissimum exemplum pietatis, sanctitatis, mutuorum officiorum ; peropportune te peculiarem illius cultum fidelibus proposuisse censemus, eisque suasisse, ut IESU, MARIAE et IOSEPH se plane devoventes, unusquisque cum coniunctis suis vespere domi conveniat filialia ipsis persoluturus obsequia, eorum imploraturus opem, seque ac ceteras Christianas familias iisdem commendaturus. Quotidiani enim conventus illi et communis precatio­nis virtus caritatem fovebunt inter consanguineos, mutuae spiritualium officiorum exhibitiones a singulis familiis editae apud Sacram Familiam universas invicem inter se et cum ipsa copulabunt ; ac praeterea mysteria et gesta illius ob oculos unius­cuiusque posita in imagine, quam venerantur omnes, excitabunt ad propriae vitae rationem componendam ad illa sanctissima exempla. Gratulamur itaque tibi, quod coepto huic adeo Deus obsecundaverit, ut complura iam familiarum millia nomen dederint piae isti Consociationi, fructumque religionis, concordiae, probitatis inde duxerint amplissimum. Quamobrem toto corde Deum rogamus ut perutilis ista Socie­tas augeatur in dies et propagetur, virtutemque suam latius semper et efficacius exerat in Christiani populi emolumentum. Auspicem vere divine favoris, Nostraeque paternae benevolentiae testem tibi, dilecte fili, et piis omnibus sodalibus Benedictionem Apo­­stolicam peramanter impertimus. Datum Romae, apud S. Petrum, die 5. Ianuarii 187U. Pontificatus Nostri Anno XXIY. PIUS PAPA IX. FORMULA recitanda a christianis Familiis quae se Sacrae Familiae consecrant. O Jesu Redemptor noster amabilissime, qui e coelo missus ut mundum doctrina et exemplo illustrares, maiorem mortalis tuae vitae partem in humili domo Nazarena traducere voluisti, Mariae et Josepho subditus, illamque Familiam conse­crasti, quae cunctis christianis familiis futura erat exemplo, nostram hanc domum, quae Tibi se totam nunc devovet, benignus suscipe. Tu illam protege et custodi, et sanctum tui timorem in ea confirma, una cum pace et concordia Christianae caritatis i LITTERAE AD REY. P. FRANCOZ S. I.

Next

/
Thumbnails
Contents